: Historia de preliis Alexandri Magni (rec. I 3)

Pag 272


Littera Darii Alexandro missa
Darius rex regum dominus dominancium, deorum consanguineus,
sol, qui lucet una cum Persidis diis, famulo meo Alexandro
dirigimus: Audiuimus, quod eleuatus es in superbiam et
uana gloria exaltatus. Congregasti latrunculos de finibus occidentis
et moliris confligere multitudinem Persarum, quorum
uigorem nequaquam extingueres. Sed si tocius orbis multitudinem
congregares, sed possunt eorum numero celorum syderibus
comparari, quineciam ipsi dii, qui totum mundum sustentant,
nomen nostrum approbant et commendant. Tu autem homulus,
imo uirorum minimus de tua cupiens transcendere paruitate
tamquam mus prosiliens de scissura, egressus es de terra Cethi
et per spaciosa loca et Perside credis saltus et ludos agere
tamquam mures in domibus, ubi cattule non consistunt. Ego
uero letanter conspiciens egressus tuos, dum secure credideris
stultizare, te facto impetu comprehendam, sicque finies turpiter
dies tuos. Oportet autem te a tuo proposito resilire, si tuam
cupis infamiam palliare. Reuertere igitur, o miser et pauperrime,
requiesce in sinu caste matris tue. Ecce tibi dirigo pilam ludicrem,
cum quibus ludum exerceas puerorum, quia, cum sis puer,
decet te puerilia pertractare. Nouimus siquidem, quod tanta
est indigencia tua, quod uix miseria corporea sustentaris. Credis
itaque Darium imperatorem subiugare. Per animam patris mei:
Tantum aurum in regno Perside requiescit, quod uinceret claritatem
solis, si esset aceruo cumulatum. Quapropter mandamus
tibi firmiter iniungentes, ut hac stulticia et uana gloria relicta
reuertaris. Quod si facere non curas, dirigemus in te innumerabilem
copiam armatorum, qui te non ut filium Philippi, sed ut
latronum principem circumfligent etc.
De nunciis Darii deferentibus litteras Alexandro
30. Abeuntes itaque, qui fuerant a Dario imperatore missi
ad Alexandrum, obtulerunt sibi epistulam una cum cantro aureo
et pila et cathena. Alexander precepit illam coram omnibus
publicari. Milites siquidem audientes tenorem epistole non modicum
turbabantur. Videns autem Alexander eos tristes effectos,
dicit: "Commilitones fortissimi! Quare corda uestra ex
uerbis epistule Darii commouentur? An nescitis, quod canes,
qui multum latrant, nullam habent leccionis efficaciam? Nos
itaque credimus, quod aliquid uerum dicat epistula: Hoc est de
auri multitudine, quam se Darius dicit habere. Proinde oportet
nos cum eis uiriliter pugnare, quia multitudo auri eiusdem pugnare
cum eo ardentissime nos compellit." Et hec dicens precepit
militibus suis, ut nuncios Darii caperent. Et illi ceperunt ad
Alexandrum altis uocibus inclamare: "Rex Alexander! Que culpa

1



5




10




15




20




25




30




35




40



Torna all'inizio