Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 28


Solutio
Respondeo dicendum, quod peccatum unius non consistit in actu alterius, sed in
actu proprio, prout dicitur Ezech. 18, 20: «Anima quae peccaverit, ipsa morietur».
In tentatione autem carnis, ipse appetitus illicitus, secundum quem aliquis
tentari dicitur, est actus eius qui tentatur: non enim sola caro concupiscit, sed
coniunctum: et ideo talis tentatio est peccatum in eo qui tentatur. Tentatio
autem quae est a mundo, vel ab hoste, est a principio extrinseco; unde actus
non pertinet ad tentatum, sed passio tantum: et propter hoc non est peccatum in
tali tentatione nisi per delectationem consensus, quia tunc tentatus incipit cooperari
tentanti.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod quamvis potestas daemonis sit simpliciter
maior quam potestas hominis, tamen quantum ad aliquid non est maior, scilicet
quantum ad actus liberi arbitrii, qui cogi non possunt: quia horum actuum ipse
homo dominus est et non daemon; et ideo potest homo tentationi eius resistere.
Ad secundum dicendum, quod tentatio carnis pro tanto dicitur esse gravior,
quia est ipsi tentato proximior, secundum quod per eam quodammodo in diversa
desideria dividitur interioris et exterioris hominis. Nec tamen est ibi violentia
absoluta: quia interior homo non cogitur sequi motum exterioris hominis;
unde adhuc remanet ratio peccati, et magis quam in tentatione hostis, secundum
quod ipsum desiderium est actus ipsius tentati, et quodammodo in potestate
eius.
Ad tertium dicendum, quod quamvis homo non possit vitare tentationem carnis
ita quod nullam habeat, potest tamen vitare hanc vel illam singulariter; et ita
quodammodo est in potestate eius. Sed tentatio quae est ab hoste, nullo modo.
Ad quartum dicendum, quod daemon potestatem habet imprimendi in imaginationem
vel repraesentando aliqua sensibilia exterius, vel etiam turbando imaginationem
interius: et quomodo hoc sit, supra in tractatu de Angelis dictum est: et ideo
secundum quod hoc modo imprimit in nos, tentare dicitur. Haec autem impressio
ex hoc non habet rationem peccati, cum non sit in appetitu, sed in apprehensione
tantum; sed est tendens in peccatum quantum est de ratione tentantis.
Ad quintum dicendum, quod motus vis concupiscibilis potest dupliciter insurgere.
Vel ex qualitate organi, sicut calefacto corpore insurgit motus libidinis sine
aliqua imagine; et ille motus est pure naturalis nec rationem peccati habens: et
ad hoc potest virtus daemonis ex potestate suae naturae, quae in transmutationem
corporalium potest nisi virtute divina cohibeatur. Alius motus concupiscibilis
est qui insurgit ex apprehensione delectabilis; et ex parte illa appetitus
concupiscibilis habet quamdam libertatem, ad minus in homine, secundum
quod potest obedire imperio rationis prohibentis; et sic in concupiscibili potest
esse peccatum. Sed hunc motum diabolus extorquere non potest.

Torna all'inizio