oportet ponere aliquam virtutem acquisitam in voluntate secundum quod est
eorum quae sunt ad finem, scilicet iustitiam, ut infra dicetur, dist. 33, quaest. 2,
art. 4, quaestiunc. 2, quae est circa bona quae in usum vitae veniunt, et tamen
inter morales computatur: quia voluntas quamvis secundum suam essentiam sit
in rationali per essentiam, tamen quantum ad similitudinem actus convenit cum
irascibili et concupiscibili, quae dicuntur rationales per participationem: et
ipsa etiam voluntas aliqualiter rationem participat, inquantum a ratione
apprehensiva dirigitur.
At secundum doctrinam fidei ponitur finis ultimus naturalem inclinationem
excedens; et ideo secundum theologos oportet ponere virtutem aliquam in
voluntate ad elevandum in praedictum finem: et hanc dicimus caritatem.
ARTICULUS 4
Utrum caritas sit una virtus vel plures
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod caritas non sit una virtus. Habitus enim distinguuntur per
actus, et actus per obiecta. Sed caritas habet duo obiecta maxime distantia, scilicet
Deum et proximum. Ergo non est una virtus.
2. Praeterea, virtutes theologicae a moralibus distinguuntur: quia virtutes
morales dirigunt in his quae sunt ad finem, theologicae autem sunt de ipso fine.
Sed caritas est et de fine, inquantum per eam diligitur Deus; et de his quae sunt
ad finem, inquantum per eam diligitur proximus. Ergo caritas continet duas virtutes,
quarum una est moralis et alia theologica.
3. Praeterea, virtutes ad actus aliquos ordinantur: quia virtus est optimorum
operativa, ut dicitur in 2 Eth., et modum aliquem in suis actibus
ponunt: quia virtus est in hoc quod non solum bona, sed bene fiant; et iterum
actus virtutum per praecepta legis imperantur. Sed caritas habet duos actus et
duos modos et duo praecepta. Ergo non est una virtus.
SED CONTRA, motor in quolibet genere est unus tantum. Sed caritas movet omnes
alias virtutes ad suum finem per actus proprios. Ergo caritas est una virtus.
Praeterea, obiectum caritatis est Deus, cum sit virtus theologica. Sed Deus est
summe unus. Ergo caritas est una tantum virtus.
Quaestiuncula II
1. Ulterius. VIDETUR quod non sit distincta ab aliis virtutibus. Quidquid enim
cadit in distinctione virtutis, non distinguitur a virtutibus. Sed caritas est huiusmodi;
unde Hieronymus dicit: «Ut breviter omnem virtutis definitionem
complectar, virtus est caritas qua diligitur Deus et proximus»: et Augustinus
dicit, quod virtus est ordo amoris. Ergo caritas non
distinguitur ab aliis virtutibus.
|
|