Henricus Abrincensis: Legenda Sancti Francisci Versificata

Pag 1211


Minorum habitu apostolicum celans, abluisse dicatur et moriens in
catena et cilicio sit inventus) tamquam dignissimo dedicat, et eius
nomen per unciales XIV librorum sequentium litteras format.
In cuius praesentia metris ineptum caritatis vocabulum ei cum
obiceretur, defendit quod gentiles poetae, qui metro excluserant, eius
ignorassent virtutem. Sic trinitas, unitas et si qua sunt similia posuit,
indignum reputans divinae significationis vocabula legibus subici
poetarum. Approbavit Christi vicarius piae defensionis responsum,
suaque poni auctoritate decrevit; unde vita haec metrica a nonnullis
est Caritas ob dispensationem vocabuli appellata. Quae quidem
habet imitationis exempla, venerationis magnalia; habet quod
mores formet, quod studium excitet. Nec desunt pro rudibus levia,
ut ibi quisque pro ingenii captu pascatur.
Primus liber agit de conversatione beati Francisci in habitu
saeculari, et apparitione Christi sub specie crucifixi.
Secundus, de pugna eius contra vitia, et de voce sibi facta de
cruce, et quomodo vendens omnia reputatus est insanus.
Tertius, de persecutione patris, et quomodo exheredatus et nudus
in patria exsulavit.
Quartus, quomodo incidit in latrones et leprosis servivit, et de
reparatione trium ecclesiarum.
Quintus, quomodo ex Evangelio vivendi formam assumpsit, et
de primorum fratrum conversione.
Sextus, quomodo Fratres, ad praedicandum per orbem missi,
eius prece simul et semel subito redierunt, et de approbatione regulae.
Septimus, qualiter Fratres orare docuit, et de confirmatione regulae
prius approbatae. Item de spiritu prophetiae, et de multiplici
eius virtute.
Octavus, de multiplicatione ciborum in navi, et qualiter Soldano
praedicavit Christi fidem.
Nonus, de obedientia creaturarum et gratia sanitatum.
Decimus, de praedicatione coram domino papa Honorio, et affectu
pietatis ad creaturas.
Undecimus, de invitatione omnium creaturarum ad laudem
Creatoris, et repraesentatione nativitatis Christi.
Duodecimus, de revelatione transitus eius, et de stigmatibus
sacris Christo in specie Seraphim apparente.

Torna all'inizio