[ INCIPIUNT STATUTA  
INSULE ET RIPPERIE HORTE ] 
IN NOMINE domini nostri Yhesu Christi eiusdemque matris  
gloriosissime virginis Marie et beati Iulii confessoris et omnium  
sanctorum, statuta et decreta Insule et tocius comunitatis Ripperie  
concernentia statum, honorem comunitatis predicte, feliciter  
incipiunt. Ad gloriam et honorem divini nominis et decorem  
reverendi patris et domini domini fratris Guglelmi Dei et Appostolice  
Sedis gratia episcopi Novariensis et comittis et eius episcopatus et  
ut suis hominibus dillectis et fidelibus de Insula et Ripperia pax et  
status prosper preparetur. Infrascripta sunt statuta et ordinamenta  
facta et eddita per sapientem et discretum virum iurisperitum  
dominum Meliorinum de Chislandis de Cremona, castellanum et  
rectorem generalem Insule et Ripperie pro prefato reverendissimo  
in Christo patre et domino, ex spetiali comissione ei facta per  
predictum reverendissimum patrem, ut de dicta comissione  
evidenter apparet per spetiales literas supradicti reverendissimi  
patris et domini ipsiusque patris et domini vero sigillo sigillatis, de  
concsilio infrascriptorum, nomina quorum sunt hec: Johannes  
Scalfa de Insula habitator Orte, Alesinus de Orta, Ghiroldus Polle  
de Orta, Johannes Puschus de Meno, Jacobus dictus Spigarolus de  
Armegno et Jacobus Ferarius de Podogno. Nos Meliorinus  
castellanus et rector predictus, visis et examinatis literis dicti  
reverendissimi patris et domini et comissione in nos facta per eum  
et habita deliberazione et conscilio suprascriptorum ellectorum  
per consciliarios et consules comunitatis Insule et Ripperie ad  
faciendum et examinandum statuta comunitatis predicte, cupientes  
comodis subditorum salubriter providere ut littes abrevientur et  
cavillationes et audatia calumpriantium reprimatur, provida  
deliberatione statuimus et ordinamus et hedicimus infrascripta  
statuta et ordinamenta perpetuo et inviolabliter in curia Insule et  
Ripperie observanda, salva semper et resevata auctoritate, potestate  
et bailia predicti reverendissimi patris et domini et successorum  
suorum addendi diminuendi, corrigendi, interpretrandi, mutandi,  
cassandi et tollendi ipsa statuta et quodlibert ipsorum et de novo  
faciendi, ad eius et successorum suorum liberam voluntatem et  
arbitrium.
  |  
  |