Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 205


circa polum uisa est tota nocte a sero usque mane per totum mensem Iunii. Eodem anno
mense Septembris domnus Alexander comes fecit Miliolongum hedificare castellum.
Anno dominice incarnationis MCXJ indictione IV Henricus filius Henrici imperatoris,
Alamannorum rex, ingenti cum exercitu Alamannorum et Suauorum Italiam uenit, plurisque
rebus sibi compositis Nouariam ciuitatem sibi resistentem cepit eamque depopulatus est.
Similiter et Ariciam. Cumque uelud pacificus Romam ueniret, Paschalis papa simul cum
clero et populo Romano honoralibiter illum excepit in ecclesia beati Petri. Rex autem suorum
militum caterua stipatus, post pacis osculum benedictionemque ab eo acceptam, dum
ab eodem papa quod ipse per legatos sibi promiserat, optinere se non posse videret, cepit
ipsum papam cum omnibus qui cum eo illic erant, atque per duos menses in custodia habere
fecit, propter inuestituram episcopatus per anulum et uirgam quam rex petebat. Et
papa predecessoris sui Gregorii cognomento Ildeprandi, qui hoc inchoauerat negotium, statuta
tenens, concedere sibi nullo modo uolebat. Tandem uero Paschalis, non tam terrore
sui coactus, quam etiam suorum, eorum maxime qui sibi fideliores quidem esse uidebantur,
suasu deceptus, sed et pro liberatione illorum qui cum ipso tenebantur, flexus, timens ne propter
hoc rex ipse tirannice potestatis occasione inuenta et illos quos tenebat perimeret et plerumque
Italie populum deuastaret, eam inuestituram regi concessit et pariter cum eo comunicans
imperii coronam capiti eius imposuit. Rex itaque dimisso papa cum omnibus qui
cum statim eo et pro eo capti erant accepta ab eo corona reuersus est. Eodem mense quo
papa captus est, Roggerius dux morbo detentus Salerni diem clausit extremum mense Februarii
anno ducatus sui XXV° mense VJ, etatis uero sue L°, sepultusque est in ecclesia
beati Mathei apostoli, quam pater eius in eadem ciuitate construxerat. Fuit autem Roggerius
dux corpore insignis, moribus illustris, moderata gloria, civilis, affabilis, ecclesiarum gubernator,

Torna all'inizio