Tertium est, quod homo sit assumptus; et hoc probant per auctoritatem quintam,
quae incipit ibi: «Ille homo ut a Verbo Patri coaeterno in unitatem personae
assumptus, Filius Dei unigenitus esset, unde hoc meruit?» quae expresse
hoc dicit: et hoc in praecedenti dist. solutum est: quia homo dicitur assumptus,
idest natura hominis.
Quartum quod probant, est quod homo constat ex duabus substantiis, per octavam
auctoritatem, quae incipit ibi: «Christum non ambigimus esse Deum Verbum»;
quae expresse hoc dicit; sed Hilarius loquitur quantum ad formam
significatam, non quantum ad suppositum.
«Sunt autem alii». In hoc capite ponit positiones secundae opinionis. Ponit
ergo duas positiones eius, in quibus tota consistit: prima est, quod assumptum
est compositum ex anima et corpore per modum naturae humanae, quod patet
ex hoc quod humanam naturam, ex qua, et divina dicit Christum constare, statim
exponit per animam et corpus, ex quibus non constat natura humana, nisi
secundum quod sunt coniuncta ad invicem; et quod hoc compositum sit homo,
habet ex unione ad divinam personam; unde dicit, quod homo ille non tantum
constat ex anima et corpore, sed ex his et Divinitate. Quod autem dicit: «In
parte consentiunt», intendit quantum ad hoc quod utraque ponit quod homo
praedicat de Christo «quid», et quod anima et corpus sint unita ad invicem.
Secunda positio est, quod persona Verbi ante Incarnationem fuit simplex, sed
post est composita. Et post hoc removet duo inconvenientia quae videntur
sequi: primum est quod persona Verbi sit alia quam primo: quod removet ibi:
«Nec est ideo alia persona quam prius»; secundum quod persona sit facta:
quod removet ibi: «Nec tamen persona illa debet dici facta persona».
«De hoc Augustinus in lib. Sententiarum Prosperi ait». Hic ponit auctoritates
probantes secundam opinionem; et probant duo: scilicet quod est una hypostasis,
et quod persona post Incarnationem est composita, quod satis patet in littera.
«Sunt etiam alii qui in Incarnatione Verbi non solum personam ex naturis compositam
negant, verum etiam hominem aliquem, sive etiam aliquam substantiam,
ibi ex anima et carne compositam vel factam diffitentur». Hic ponit positiones
tertiae opinionis; et ponit quatuor, in quibus tota consistit: prima est,
quod ex anima et corpore non sit aliquid unum; et hoc ponitur statim in principio;
secunda, quod haec duo adveniunt divinae personae accidentaliter, sicut
indumentum; et hoc ibi: «Sed sic illa duo, scilicet animam et carnem, Verbi personae
vel naturae unita esse aiunt, ut non ex illis duobus vel ex his tribus, aliqua
substantia vel persona fieret». Et deinde removet duo inconvenientia.
Unum quod sequitur ex prima positione, scilicet quod Deus non sit verus homo;
et hoc ibi: «Qui ideo dicitur verus factus homo, quia veritatem
carnis et animae accepit». Sed constat quod non potest evitare: quia remota
unione animae ad corpus, non invenitur veritas carnis; et praeterea adhuc si
|
|