Iohannes Monachus: Chronicon Vulturnense, I

Pag 148


cui templum Rome pulchro fabbricasti decore. Porro hic tercius,
iuvenili renitens flore, apud Cesaraugustam simili archiviaconatus
pollens honore, Vincencius est martir, cuius forsan olim
didicisti et nomen. si ergo nobis par est agone, par in certa-mine,
par in labore, cur tibi dispar devocione? confestim, surgens
de visione, locum perspicito haud procul aptum ab ortu
fluminis ad mille passus, quo statim munere celesti fartus, illi
templum construe aptum. recompensacio certa laboris tibi reddetur
iure a nobis, te sepe de inimicis victoriam capere iuvantibus,
et ad celestis regni gloriam, post huius terreni imperii
sublimitatem, ferentibus; erit quippe, adiuvante gracia Christi,
multarum hic salvacio animarum». alacer ergo de visione
surgens Augustus, mox perfecit quod fuerat iussus; indeque Adriatico
mare transito Constantinopolim perrexit. denique, ut superius
in vita sanctorum patrum premissum est, summus dux Langobardorum
Gysolfus, cum aliis nobilissimis Longobardis illorumique
parentibus, tam dileccionis affectu, quam veneracione bone fame
promoti, civitate Beneventana egressi, cenobium Christi martiris
<Vincencii> pecierunt, ubi alacriter ab eis suscepti, postquam dux
ipse donis et possessionibus per preceptum sue confirmacionis illos
honoravit, plurimi ex eis sancte conversacionis habitum suscipientes,
in eodem sancto monasterio usque ad finem vite permanserunt, et
ex propriis rebus vel possessionibus. queque erant necessaria larga
manu tribuerunt,
Ab Aystulfo quoque Longobardorum rege tunc temporis eidem
monasterio predictus dux preceptum optinuit, ut tam regalis, quam
ducalis auctoritas eis in omnibus suffragaret. quod videlicet preceptum
postea a christianissimis imperatoribus Carolo et Ludovico
perpetuo iure confirmatum est. est autem eis huiusmodi textus

Torna all'inizio