.C., hoc publico manumissionis instrumento, die  
presenti dedit, concessit, detegit atque est largitus M.  
filio I., et eius filiis et filiabus ac descendentibus in  
perpetuum, meram ac plenissimam civitatem, suamque  
[libertatem] manu propria, et post dimisit, quatenus a  
presenti die liberi, absoluti, ipse et filius, ab omni vinculo  
et conditione servitutis permaneant, dumque ipsum M.  
cereum accensum gerentem, tenentem, misit ipsum in  
manus presbiteri Guidi ut ducat ipsum circa sacrosanctum  
altare sancti Stefani, ubi dicitur quod sacerdos  
ecclesiastica celebrat offitia, sicque ab eo in quarta manu  
traditi et per quadruvium missi, liberi, absoluti et ingenui,  
ipse et qui ex eo nati de libera muliere vel procreati  
erunt, de cetero in perpetuum habeant. Et insuper  
dedit et concessit eidem omnem mobilem et peculium  
suum, et bona et res suas omnes mobiles et inmobiles,  
ipsum ab omni iure reverentie patronatus penitus  
absolvendo, liberam quoque licentiam et potestatem  
dedit et concessit eidem contraendi distraendi, 
et quicquid ei placuerit legiptime faciendi, ut nullam  
litem nullamque contraversiam ab ipso, vel eius heredibus,  
occasione servitutis, nec alio quolibet modo vel  
tempore, deinceps ipse vel eius heredes substineant, set  
semper quiete et pacifice, honore et beneficio romane  
civitatis, ut ceteri cives et ingenui, perfruantur, emendo  
scilicet e[t] vendendo, dando, permutando, stipulando,  
et se et sua aliis obligando, testamentum quoque faciendo  
et cetera, civilia negotia decentia et conpetentia  
gerendo, sine alicuius contradictione, lite vel molestia;  
ab omni quoque autem persona et loco, pro scriptura  
libertatem semper de iure legittime defendere et  
autoriçare et expedire ei et eius heredibus promictens,  
et se suosque heredes obligando promisit eidem non  
contra hec datum vel factum habere, nec facere in futurum  
et cetera, [sicut] de pena et uxore et aliis, ut  
supra
  |  
  |