Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 530


quae de se sunt quasi indifferentia, licet forte ex intentione
operantium possint esse bona et laudabilia, vel mala et
vituperabilia. Ut sic elevare festucam de terra, de se est
opus indifferens: si quis tamen mala intentione elevaret
illam, ut quia vellet ponere in oculum socii, esset opus
pravum et vituperabile: si vero elevando eam vellet purgare
domum vel facere aliquod aliud opus pium, propter
bonam intentionem operantis, quod de se est quasi indifferens,
esse potest virtuosum et laudabile. Secundum igitur
haec tria genera fiendorum, tria legibus attribuimus.
videlicet praecipitare, quantum ad opera bona: prohibere
quantum ad mala: permittere quantum ad indifferentia.
Advertendum tamen quod lex imponitur quasi communiter
omnibus, et omnes communiter punctualiter non
attingunt medium bonitatis, quia non omnes possunt esse
omnino perfecti: spectat ad legislatorem non solum permittere
indifferentia non prohibendo ea, nec puniendo,
sed etiam spectat ad ipsum permittere non solum quae
non notabiliter recedunt a medio: nam si vellet legislator
omnia mala quantumcunque modica prohibere et
punire, vix aut nunquam posset aliquem populum regere.
Ideo non solum permittenda sunt indifferentia, sed
etiam quae modicam malitiam habent annexam permitti
possint a legislatore. Viso quae attribuenda sunt legibus
respectu operum fiendorum: de levi apparere potest
quae attribuenda sunt eis respectu operum iam factorum.
Haec autem sunt duo, punire et praemiare. Ut opera notabiliter
mala, antequam fiant, sunt prohibenda: sed postquam
iam facta sunt, sunt punienda. Opera vero notabiliter
bona, antequam fiant, per leges sunt praecipienda et
consulenda: facta vero sunt praemianda. Sed opera indifferentia,
vel non notabiliter bona aut notabiliter mala, dicuntur
legibus humanis esse permissa; facta vero nec puniuntur
nec praemiantur. Quinque igitur attribuimus legibus:
duo respectu operum bonorum, ut praecipere fienda,

Torna all'inizio