Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 129

Liber II


Assentatores enim evestigio, non laudatores existimamur nostraque scripta levissima ab omnibus et vanissima iudicantur, quippe quae placendi studio conficta, nihil veri rectique contineant. Hoc vitium effugere qui volet (omnes autem velle debeamus) dabit operam, ut per insinuationem eius ad quem scribit, laudes ingrediatur. Id autem commodissime faciet, si ab alterius egrege factis aut dictis incipiat; item, si ab aliqua sententia, quae nos ad virtutis admirationem, investigationem testificationemque excitet, principium sumat; item, si dicat, se admiratione quadam et splendore illius commotum, contemplari ea, non laudare velle magisque ut alii cognoscant atque imitentur, quam ut ille res suas legat, ea scribere. Neque vero placet illud, quod est in tertio libro ad Herennium scriptum, ut dicamus id nos ex officio facere, quod causa necessitudinis intercedat. Officium enim dictis in utranque partem omnibus, fidem et autoritatem detrahit. Nam si laudamus vel amori vel meritis id tribuere existimamur; si vituperamus vel odii vel iniuriae gratia facere id credimur. Imo in utranque partem omnis, meo iudicio, tollenda suspicio est dandaque opera, ut aliorum, non nostra causa laudare quempiam aut vituperare videamur. Aristoteles in demonstrativa causa, libera maxime principia esse censet, ita ut etiam a rebus

Torna all'inizio