QUAESTIO 1
Hic quaeruntur quinque: 1. De reparabilitate humanae naturae; 2. An alius
quam Christus potuit satisfacere pro humana natura; 3. Utrum satisfactio convenienter
facta sit per Christi passionem; 4. Utrum potuit humanum genus
alio modo liberari; 5. De passione Christi per comparationem ad causam
efficientem.
ARTICULUS 1
Utrum humana natura fuerit reparanda
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod humana natura non fuerit reparanda. Peccatum enim hominis
non fuit gravius quam peccatum Angeli. Sed post peccatum Angeli, bona naturalia
ipsius integra remanserunt, ut dicit Dionysius. Ergo in
homine natura integra permansit, et ita reparatione non indiguit.
2. Praeterea, id quod consequitur humanam naturam, invenitur in omnibus
habentibus humanam naturam. Sed non omnes homines erant reparandi, cum
multi fuerint praevisi damnati. Ergo naturae humanae reparatio non debetur.
3. Praeterea, natura angelica non est minus pretiosa quam natura humana. Sed
natura angelica post peccatum reparata non fuit. Ergo nec humana natura
reparanda erat.
4. Praeterea, primus homo per peccatum meruit ut ipse et sua posteritas in
aeternum a divina visione separaretur. Sed ad iustitiam Dei pertinet ut reddat
unicuique secundum sua merita. Ergo hoc reddere debuit, ut in aeternum excluderetur
humana natura et humanum genus a divina visione; et sic reparari non
debuit humana natura.
SED CONTRA, non decet divinam sapientiam ut aliqua creatura suo fine frustretur:
quia tunc vane facta esset. Sed finis ad quem facta est humana natura, est
ut videat Deum, et fruatur eo. Cum igitur ad hunc finem pervenire non potuisset
nisi reparata fuisset, quia per peccatum primi hominis ab hoc fine deordinata
fuit, congruum fuit ut repararetur.
Praeterea, non est decens ut aliqua perfectio universo deesset. Sed de perfectione
universi est creatura rationalis beata, composita ex anima et corpore.
Ergo congruum fuit ad perfectionem universi quod natura talis, scilicet humana,
repararetur ad beatitudinem, a qua per peccatum abducta erat.
|
|