ex Sullae exercitu xiii tantum homines interficerentur. hac
pugna Mithridates cognita septuaginta milia lectissima ex Asia
Archelao misit, contra quem Sulla iterum commisit. primo
proelio quindicim milia hostium interfecta sunt et filius Archelai
Diogenes; secundo omnes Mithridatis copiae extinctae
sunt, Archelaus ipse triduo nudus in paludibus latuit. hac re
audita Mithridates iussit cum Sulla de pace agi.
Interim eo tempore Sulla etiam Dardanos Scordiscos Dalmatas
et Moessos partim vicit, alios in fidem accepit. sed cum
legati a rege Mithridate, qui pacem petebant, venissent, non aliter
se daturum Sulla esse respondit, nisi rex relictis his quae
occupaverat, ad regnum suum redisset. postea tamen ad colloquium
ambo venerunt. pax inter eos ordinata est, ut Sulla
ad bellum civile festinans a tergo periculum non haberet. nam
dum Sulla in Achaia atque Asia Mithridatem vicit, Marius, qui
fugatus erat, et Cornelius Cinna unus ex consulibus bellum
in Italia reparaverunt et ingressi urbem Romam nobilissimos
e senatu et consulares viros interfecerunt, multos proscripserunt,
ipsius Sullae domo eversa filios et uxorem ad fugam
compulerunt. universus reliquus senatus ex urbe fugiens ad
Sullam in Graeciam venit orans, ut patriae subveniret. ille in
Italiam traiecit bellum civile gesturus adversus Norbanum et
Scipionem consules. et primo proelio contra Norbanum dimicavit
non longe a Capua. tum sex milia eius cecidit, sex cepit,
xxiiii suos amisit. inde etiam ad Scipionem se convertit
et ante proelium totum eius exercitum sine sanguine in deditionem
accepit.
Sed cum Romae mutati consules essent, Marius Marii filius
ac Papirius Carbo consulatum accepissent, Sulla contra
Marium iuniorem dimicavit et XV milibus eius occisis CCCC de
suis perdidit. || Sulla deinde cum Campanio Samnitium duce
et reliquis copiis ad portam Collinam signa contulit, octoginta
milia hominum occidit. || mox etiam Urbem ingressus || tria
milia hominum contra fidem datam inermes peremit cumque
magna crudelitate adversus sontes insontesque seuiret,
|
|