Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 268


te in eternum. Quicunque credit inimico suo, vltimo
incidet in manum eius. Dixerunt autem sapientes: Vnusquisque
vir prudens tunc debet adherere suo inimico, quando
alter(um) indiget altero, et humiliare debet se ante ipsum et
tradere animam suam in manum ipsius, et fugere ipsum
quando decet, nec confidat in ipso, sed estimet ipsum,
sicut fuerat in principio. Vniuersa enim pericula que occurrunt
hominibus non sunt nisi ex sua confidentia quam habent
ad inuicem. Omnes quidem in viro intelligenti confidunt;
ipse autem non in omni homine confidit, sed pro se
querit argumenta. Nunc vero multum remota est amicicia
que fuit inter me et te et venatorem; et licet ego distem a
tua societate, diligo tamen te propter bonum quod mihi fecisti
magis quam prius, a[c] te quoque decet idem erga me velle.
Et ingrediente mure ad foramen suum, abijt murilegus in
viam suam.
Postea vero dicit philosophus regi: Considerandum est
quoniam, quamuis mus sit debilis, quesiuit tamen viam
bonam sibi pro societate eius inimici et confidit in eo. Timuit
autem ipsum, quando inimicos expulit qui erant circa ipsum,
et sic ipse cum suo inimico a tribulationibus euasit.

Torna all'inizio