Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 616


SED CONTRA, Augustinus dicit poenam parvulorum, qui originali
tantum tenentur, omnium esse mitissimam. Sed hoc non esset, si sensibili poena
torquerentur: quia poena ignis inferni est gravissima. Ergo poenam sensibilem
non sustinebunt.
Praeterea, acerbitas poenae sensibilis delectationi culpae respondet. Apocal. 18, 7:
«Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum».
Sed in peccato originali non est aliqua delectatio sicut nec operatio:
delectatio enim operationem consequitur, ut ex 10 Ethic. patet. Ergo peccato
originali non debetur poena sensibilis.
Solutio
Respondeo dicendum, quod poena debet esse proportionata culpae, ut dicitur
Isai. 27, 8: «In mensura contra mensuram, cum abiecta fuerit, iudicabis eam».
Defectus autem qui per originem traducitur, rationem culpae habens, non est
per subtractionem vel corruptionem alicuius boni quod naturam humanam consequitur
ex principiis suis; sed per subtractionem vel corruptionem alicuius
quod naturae superadditum erat: nec ista culpa ad hunc hominem pertinet, nisi
secundum quod talem naturam habet, quae hoc bono quod in eo natum erat
esse et possibile conservari, destituta est; et ideo nulla alia poena sibi debetur
nisi privatio illius finis ad quem donum subtractum ordinabat; ad quod per se
natura humana attingere non potest. Hoc autem est divina visio; et ideo carentia
huius visionis est propria et sola poena originalis peccati post mortem: si
enim alia poena sensibilis pro peccato originali post mortem infligeretur, puniretur
iste non secundum hoc quod culpam habuit: quia poena sensibilis pertinet
ad id quod personae proprium est: quia per passionem huius particularis, talis
poena est. Unde sicut culpa non fuit per operationem eius, ita nec poena per
passionem ipsius esse debet; sed solum per defectum illius ad quod natura de
se insufficiens erat. In aliis autem perfectionibus et bonitatibus quae naturam
humanam consequuntur ex suis principiis, nullum detrimentum sustinebunt pro
peccato originali damnati.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod supplicium non nominat in auctoritate illa
poenam sensibilem, sed solum poenam damni, quae est carentia divinae visionis;
sicut etiam nomine ignis frequenter in Scriptura quaelibet poena figurari
consuevit.
Ad secundum dicendum, quod inter omnia peccata minimum est originale, eo
quod minimum habet de voluntario: non enim est voluntarium voluntate istius
personae, sed voluntate principii naturae tantum. Peccatum autem actuale,
etiam veniale, est voluntarium voluntate eius in quo est; et ideo minor poena
debetur originali quam veniali. Nec obstat quod originale non compatitur

Torna all'inizio