Paulus Camaldulensis: Donatus

Pag 122


De significatione
Cuius significationis? Activae. Quare? Quia ab activo verbo derivatur,
quod est illud lego legis. Lectus cuius significationis? Passivae.
Quare? Quia a passivo verbo venit, quod est illud legor legeris. Sedens
cuius significationis? Neutralis. Quare? Quia a neutrali verbo derivatur.
Loquens cuius significationis? Deponentis. <Quare>? Quia a deponenti
verbo venit. Criminans cuius significationis? Communis. Quare?
Quia a communi verbo descendit.
De numero
Cuius numeri? Singularis. Quare? Quia singulariter profertur.
Quid est numerus? Forma dictionis. Numerus unde dicitur? A
numerando.
De figura
Cuius figurae? Simplicis. Quare? Quia non. Quid est figura? Discrimen.
Figura unde dicitur? A fi<n>gendo.
De nominibus speciem participiorum habentibus. Sunt nomina
speciem participiorum habentia, ut tunicatus galeatus. Speciem enim
participiorum videntur habere, quia in tus ad similitudinem participii
praeteriti temporis desinunt, sed tamen pura nomina sunt; quaecumque
enim a verbo non veniunt, participiis applicanda non sunt. Ex
quibus sunt etiam illa, quae, cum participia videantur, verborum tamen
significatione privata sunt, ut pransus cenatus placita nupta
triumphata regnata.
Quaestio. Quare privata sunt significatione verborum? Solutio.
Nam prandeor cenor regnor placeor nubor triumphor non dicitur. Si
enim dicerentur ista, poterant homines aestimare, quod ab illis
venirent.
Quaestio. Sed si et ista verborum significatione privata sunt et superiora,

Torna all'inizio