Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 316


CAPITULUM DECIMUM QUARTUM.


DE AURIFICE ET SERPENTE.


Et est de facienda misericordia.
Ait rex philosopho: Intellexi iam que dixisti; porro mihi
indica cui oporteat regem benefacere et in ipso confidere; da
mihi parabolam de recognoscenti gratiam et de eo qui bona
non ret[r]ibuit amico suo pro acceptis beneficijs, sed mala.
Inquit philosophus Sendebar: Scito, rex, quod mores creaturarum
non sunt idem, sed diuersi, et non est in omnibus
his que Deus creauit, scilicet quadrupedum, seu bipedum,
aut volatilium, (regi) magno honorabilius quam homo; sed
reperitur in hominibus iustus et peccator, et quandoque
reperitur in brutis beneficiorum recognitor et obseruator
federis magis quam in homine. Reges autem tenentur conferre
misericordiam suo loco quo debent et his qui eam
recognoscunt, et nulli conferant, donec inuestigent de conditione
viri eiusque morum et operum, et vtrum sit eorum
qui fedus faciunt et obseruant et gratiam recognoscunt. Non
autem respiciant personarum nobilitates et generositates, nec
debent respicere inopes in actione misericordiarum suarum,
nec velint gratiam retinere tanquam extraneo, si [ea]
dignus fuerit et eam recognouerit et fuerit vir legalis, simplex
et prudens, et vir sensatus et discretus, et cum in ipso fuerint

Torna all'inizio