Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 252

Liber III


volumus, verbum accommodatum sit, hoc modo: "Quae ista tua est sive imprudentia sive stultitia sive utrunque?" Dubitamus enim quo eam nomine appellamus.
Expeditio est quum pluribus rationibus enumeratis caeterisque confutatis, unam quam volumus nos sequi necessario ostendimus, hoc modo: "Quoniam habes hunc equum aut dono aut haereditate aut praeda aut furto habeas necesse est. Amicum, qui tibi dono eum dederit, non habes; haeredem te per hos annos nemo scripsit; in exercitu nunquam fuisti. Relinquitur, ergo, ut eum furto sustuleris". Sed haec figura inter argumentationes est dicta.
Dissolutio, quam gr-braculoghian appellant, est quum plura membra sine coniunctionibus per intervalla proferimus, sic: "Gere morem parenti, pare cognatis, obsequere amicis, obtempera legibus".
Praecisio est quum, dictis quibusdam, id quod dici coepit imperfectum relinquitur, ad suspicionem vel atrocitatem augendam, hoc modo: "Tu hoc audes dicere, qui nuper, sed prae turpitudine dicere id non audeo". Plus hic est quod suspicatur auditor, quam quod ille dicturus fuisset.
Conclusio est quum brevi argumentatione id quod volumus, ex antedictis necessario consequi ostendimus, sic: "Si haec urbs servari sine commeatu

Torna all'inizio