Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 238


relegaret ad cives. At ille maluit urbem deserere dissimulato
habitu uno fuge comite quam civibus gratificari
iusta et equa petentibus. Quibus si des electionem,
quis ignorat libertatem magis quam servitium electuros?
Idem suspicari libet de ceteris urbibus, que a summo
pontifice in servitute retinentur, per quem a servitute
liberari debuissent. 92 Longum esset recensere,
quot urbes ex hostibus captas populus Romanus olim
liberas fecit, adeo ut T. Flamininus omnem Greciam,
que sub Antiocho fuisset, liberam esse et suis uti legibus
iuberet. At papa, ut videre licet, insidiatur sedulo
libertati populorum. Ideoque vicissim illi quotidie
oblata facultate (ad Bononiam modo respice) rebellant.
Qui si quando sponte (quod evenire potest aliquo
aliunde periculo urgente) in papale imperium consenserunt,
non ita accipiendum est consensisse, ut servos
se facerent, ut nunquam suptrahere a iugo colla possent,
ut postea nati non et ipsi arbitrium sui habeant,
nam hoc iniquissimum foret. 93 Sponte ad te, summe
pontifex, ut nos gubernares, venimus: sponte nunc rursus
abs te, ne gubemes diutius, recedimus. Si qua tibi a
nobis debentur, ponatur calculus datorum et acceptorum.
At tu gubernare invitos vis, quasi pupilli simus,
qui te ipsum forsitan sapientius gubernare possemus.

Torna all'inizio