22. Post haec Arialdus specialiter contra simoniam praedicat, sicque
profecit, ut non pauci se abstinerent a consortio clericorum quos noverant
luxuria et simonia coinquinatos, adeo quod nec in eodem oratorio secum
esse vellent. Factumque est ut per totam urbem nihil nisi de vitiis clericorum
audiebatur et in vulgi fabulis eorum vitia tractabantur.
23. Aliqui simoniaci, ad poenitentiam ducti, beneficia refutarunt. Inter
quos cum quidam miles in comitatu Mediolani iure patronatus, pecunia
accepta, beneficium contulisset, praedicationibus Arialdi commisso dolet,
sacerdotem emptorem sui beneficii invenit consimiliter inspiratum. Unde,
vocato Arialdo, sacerdos renuntiat et miles plenius satisfacit rogatque
Arialdum ut velit beneficium acceptare, quod negavit asserens se brevi
tempore a finibus trahi et pro veritate moriturum.
24. Inter cetera pravas consuetudines semper abhorruit et contra illas
praedicavit. Unde cum Mediolani intra adventum Domini nuptias celebrarent,
quin immo in vigilia natalis Domini, si in dominica forsan occurreret,
eam corruptelam sic eradicavit, ut tempore mortis suae illa penitus vitaretur.
25. Nam in domo divitis in vigilia natalis Domini paratis omnibus pro
sponsa recipienda, Arialdus illuc gradiens a coepto negotio praedicationibus
revocavit.
26. Cum in ecclesia sanctae Mariae Sacretae quidam esset praetio electus,
Arialdus electum reprehendit et hortatur ut renuntiet. Cui ille: << Omnem
pecuniam expendi, ut hoc beneficium acquirerem, sed si renuntiavero,
acceptor pecuniae meae non mihi reddet >> . Dixit Arialdus: << Tibi tantam
pecuniae quantitatem dabo, si subito simoniacae electioni renuntiaveris >> .
Quod ille sacerdos protinus adimplevit et Arialdus de patrimonio suo
pecuniam solvit, poteaque ibi fieri canonicam electionem fecit.
|
|