Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 313


Quatrurbem Athenas Accuis appellavit, quod ex quattuor
urbibus in unam illam civitatem se homines contulere.
Quaeso significat id quod rogo. Quaesere tamen Ennius
(Ann. 144; trag. 97, 120) pro quaerere posuit.
Quadranta vocabant antiqui amphoram, quod vas pedis quadrati
octo et quadraginta sextarios capiat. Plautus (Curc. 103):
“Anus haec sitit. quantillum sitit? Modica est, capit quadrantae.”
Quaxare ranae dicuntur, cum vocem mittunt.
Quartarios appellabant muliones mercennarios, quod quartam
partem capiebant quaestus.
Quatenus significat qua fine, ut hactenus hac fine; quatinus
vero quoniam. Sed antiqui quatenoc dicebant.
Quamde pro quam dicebant antiqui.

Torna all'inizio