Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 102

Liber II


a periculis tutus non sit: non virtutem, sed temeritatem esse eius, qui, quum sine periculo possit vivere, pericula sponte suscipiat neque illi Deum adiutorem esse, qui se ultro periculis offerat; honestum nihil existimari convenire, quod salutem non pariat. Qui rationem honestatis praeferet, his locis utetur. Virtutem nunquam deserendam, dolorem mortemque turpitudine atque infamia leviorem esse; mortem honestatis causa ultro esse subeundam. Quo loco eorum exemplis utetur, qui pro patria et honestate ultro mortem oppetiere: neminem exploratum habere, illo vitato periculo, incolumem se perpetuo et immortalem fore: qui honeste vivat, eum satis abundeque tutum esse qui turpiter diu incolumem esse non posse; fortunam quoque virtuti adiumento esse solere; postremo, quae laus apud posteros et immortalitas ex recte factis consecutura sit, quae contra ex turpibus ignominia. Potest autem deliberatio duplex aut triplex esse, ut si quis deliberet, det ne operam iuri civili an medicinae, an philosophiae. Quae quum inciderint, finis omnium spectandus erit videndumque quid sequatur is qui deliberet. Quoniam aut deliberatio duplex officium habet, suadendi et dissuadendi, ex quibus locis suasionem comparabimus, ex contrariis dissuasionem constituemus. Contrariorum enim eadem est disciplina. Sed de hoc hactenus. Nunc ad demonstrativum genus transfeamus.

Torna all'inizio