Blondus Flavius Foroliviensis: Historiarum Ab Inclinatone Romanorum Quartae Decadis Liber Secundus

Pag 19


XXXI. Variantes tamen inter spem metumque Venetos et Florentinos,
quibus hinc pax optatissima, inde suspectissimum esset
Philippi ingenium, bono animo esse fecerunt non minus reddita
Lombardiae castella, quam indutiae per eosdem dies in Romandiola
constitutae. Cum enim, acceptis Sfortiae litteris, Ravennates Forlivienses
et Faventini cessassent a bello, rogatus item ab illo per nuntium
summus pontifex pariter cessare fecit Baldatium castella, quae,
ut ostendimus, ceperat in Bononiensibus, praesidio obtinentem.
XXXII. Tantae vero laetitiae pacis constitutae, quam solidam
et tantis malis finem allaturam crediderunt populi, tam ingentis
gaudii, quo omnis exultabat Italia, felicitati accessit Aethiopum
patriarchae oratorum adventus, pluris certe faciendus, quod, quanti
sint populi, quasque inhabitent regiones, quantumque, habent potentiae,
fuit hactenus maxima ex parte in Italia ignoratum. Unione
Graecorum Armeniorumque apud Eugenium pontificem Romanum
ingenti cum totius orbis admiratione, prout ostendimus, celebrata,
incessit eius patris animum cupido aliarum gentium, quas noverat
in Asia et Africa a fide catholica et sede apostolica multis saeculis
deviasse, in suum et Romanae ecclesiae gremium ut perducerentur
intentandi; et multis in id negotium magno quod scivimus impendio
dimissis, cum mercatoribus suspicione carituris, tum beatorum
Francisci et Dominici ordinis religiosis, Alberto ex Sarthiano Etruriae
oppido Saenensi minoristae, sacrorum Christi dogmatum praeconi
ac celeberrimo oratori, pro sua provincia Aethiopiam demandavit.
XXXIII. Qui, superatis difficultatibus atque etiam vitae periculis,
quae maxima imprimis subeunt Christiani a Cypro Alexandriam
et alia Palaestinae et Syriae loca immanissimos inter efferatissimosque
Christi hostes ingressuri, Chairum et Babylonem
Aegypti pervenit, convenitque patriarcham gentis Aethiopum, centum
ea in regione et quinquaginta hominum millia Saracenis cohabitantia
gubernantem, gerentemque in illos vicem iurisdictionis,
Zareiacob Constantini regis universae Aethiopiae dominantis. Eo
cum patriarcha multos moratus dies, postquam satis quid animi
et rex suus et ipse erga Romanum pontificem haberent intellexit,
Hierosolymam descendens, cum altero fuit Nicodemo abbate, cui
similiter a patriarcha et rege Aethiopum cura in Palaestina et
Syria est commissa. Accepit itaque quaternos ab utroque monachos,
quorum unus genitorem haberet etiam viventem triginta

Torna all'inizio