concupiscibilem: et alium per quem resistunt, et aggrediuntur
prohibitiva, ut contraria, ut irascibilem. Ita quod
concupiscibilis se habet sicut levitas vel gravitas, in levibus,
et gravibus. Irascibilis vero se habet quasi caliditas,
vel frigiditas in eis. Nam sicut gravia per gravitatem
recedunt a loco sursum tanquam a non conveniente, et
tendunt in locum deorsum tanquam ad locum convenientem,
et conformem: per frigiditatem vero resistunt
contrariis, ne corrumpantur a propria natura, et deserant
propria loca, et propriam quietem. Sic animalia per
concupiscibilem fugiunt mala tristia, et prosequuntur
bona delectabila. Per irascibilem vero aggrediuntur
contraria, quae possent ea ab huiusmodi delectationibus
prohibere. Ut Leo per concupiscibilem pergit, ut prosequatur
cibum tanquam quid delectabile: per irascibilem
vero aggreditur animalia illa volentia ipsum prohibere
in cibo adepto. Propter quod bene dictum est, quod
concupiscibilis respicit bonum, et malum secundum se:
irascibilis vero respicit bonum, et malum inquantum
habent rationem difficilis, et ardui. Nam cum bonum
secundum se dicat prosequendum, malum vero quid fugiendum:
concupiscibilis, quae secundum se tendit in
quietem et in bona delectabilia, et fugit mala tristia, pro
obiecto habet mala, et bona sensibilia secundum se considerata.
Irascibilis vero, secundum quam aggredimur,
et resistimus prohibentibus, et nocivis, tendit in bona, et
mala sensibilia, non secundum se considerata, sed ut habent
rationem ardui, et difficilis: nam arduitas, et difficultas
potissime sunt repugnantia, et prohibentia, ne possimus
consequi bonum, et vitare malum. Imperfecte
ergo egisset natura, si dedisset animalibus concupiscibilem,
per quam vitarent mala, et prosequerentur bona, nisi
dedisset eis irascibilem, per quam aggrederentur impedientia
delectationem illam: ut igitur animalia, secundum
modum sibi convenientem, prout bene possint delectari
|
|