Pertesumque inopis studii; tandemque relinquens
Arva inarata, vagus silvis spatiabar apricis.
Verum inter scopulos nodosaque robora quercus
Creverat ad ripam fluvii pulcherrima laurus.
Huc rapior, dulcisque semel postquam attigit umbra,
Omnis in hanc vertor; cessit mea prima voluptas.
Rusticus ardor erat, sed erat gratissimus ardor
Ille michi insueto, qui me, mortalia prorsus
Oblitum immemoremque mei, meminisse iubebat
Hanc unam, curasque et totum huc volvere tempus.
Sic ruris desertus honos, et quicquid in enses
Precipitat, pax parta animi, pulsique tumultus;
Has ego delitias et opes, hec regna putavi.
So. Perge Quis interea neglecti vultus agelli?
Sil. Nec novi, nec nosse velim; michi laurea cure
Sola fuit. Sed iam, Socrates, ignosce, gemendum est.
So. Imo age, perge, precor; pariter lacrimabimur ambo,
Et pietas communis enim et iactura dolorque.
Sil. Laurea culta michi, nec me situs asper et horrens
Arcuit incepto; propriis nec viribus ausus,
Externos volui consultor adire colonos.
Nec longe tenuere vie, nec tempus iniquum
Ac durum tardavit opus. Vulgata tenebam
Ascrei consulta senis; tamen altius ire
Mens erat, ac variis artem solidare magistris.
Dux michi nullus erat, nisi amor fervorque videndi.
Primum iter in Latium, qua pulcher Mintius uda,
Formoso de patre oriens, interluit arva.
Hic venetum celsis extantem in milibus unum
Pastorem, agricolam bellatoremque vicissim
Conspiciens, dextre modulantem in vertice ripe,
|
20
25
30
35
40
45
|