non fortius est metallum, sed vilius et mollius mitiusque
fore dinoscitur. et revera mens et doctrina summi pontificis et
viri apostolici humilis et mitis in omnibus esse debet, semper
habens viscera mitia pronaque ad misericordiam et ad omne opus
bonum. et sicut plumbum magni ponderis est, ita apostolica
auctoritas in causis providendis sive constituendis gravis et fixa
stabilisque et constans semper est habenda, semperque irreprehensibili
debet vigere prudentia. denique omnium iura ecclesiarum
in his que sunt ad Deum ipsius dispositione moderantur, et
ęterna sive spiritualia misteria eiusdem magisterio informantur.
ergo si permansura apostolica auctoritate constituta immobilia
permanent, quanto magis temporalia eius dispositione largita firmissima
perdurare debent. nam post ęternam potestatem per
beatum Petrum apostolum Romana Sedes adeptam a Christo, temporale
etiam suscepit privilegium ab imperatore Constantino quod
iure possidere creditur ęterno. nec ei quicquam impossibile est
ex acceptis ab eo quę largienda sunt prout cuique opus fuerit
alicui ecclesię largire, quia omnium pastor est ovium et cuncta
providere cura pastorali debet. et sicut privilegium sibi collatum
defendit Constantinianutn, licet ipse fuerit terrenus dominus,
ita convenit defendere singulis ecclesiis, idest suis membris, aliquod
a se privilegium indultum. quoniam summus sive cęlestis
pastor ęterni dono pastoris stabile et velut ęternum esse debet
quod suo dono concedit, exemplum veri figuli gerens qui vasa
terrea ex molli luto conficiens, postquam ea coxerit igne firmissilma
permanent, sic credendum est de concessis donis summi
pontificis. postquam enim Spiritus Sancti virtute concessa perpetuo
stabilienda iudicaverit, sicut Dei dona omnipotentis irrevocabilia
sunt, ita et ipsa inconvulsa ęternaque sunt habenda. nec
in quovis apostolicum ius minuit cum reliquis ecclesiis, propriis
scilicet membris, commodum eorum tribuit. et extra matris
Ecclesię iura non fit pia largitio cum de manu in manum et de sinu
in pectus fuerit discreta translatio. ergo privilegia ecclesiastica
apostolica auctoritate ecclesiis concessa et sacrę constitutiones a
|
|