Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 21


et ancilla et mater est domini, quoniam dominus omnis carnis qui
creauit eam ipse dignatus est nasci ex ea. Ait enim ipsa ad angelum:
Ecce ancilla domini, contingat mihi secundum uerbum tuum. Angelus
quippe eam altissimi filii genetricem praedixit. Ipsa se altissimi
filii ancillam humiliter confitetur. Huic etenim angelico oraculo
dauiticum concordare non inconuenienter praeconium demonstratur.
Mater inquit Sion dicit: Homo et homo natus uel factus est in
ea, et ipse fundauit eam altissimus.
Ipse, non alius, qui factus est
in ea ex semine Dauid secundum carnem, ipse fundauit eam
altissimus in aeternum. Angelus denique altissimi filium, propheta
nimirum altissimum ipsum commemorat. Quoniam quidem sicut
deus pater, deus filius, ita altissimus pater, altissimus filius praedicatur.
Concinunt quapropter sibimet uetus ac nouum testamentum,
quia unus idemque spiritus sanctus auctor est mirabilis
utrorumque.
I 16 (I 16) Requiratur igitur dilectus ille discipulus, qui de ipso
sapientiae fonte singulariter scientiae ausit fluenta, cum in caenae
conuiuio super pectus recubuerit saluatoris. Plenitudine siquidem
diuini saporis refectione saciatus, totum orbem terrarum euangelicis
institutis doctrinae suae flumina redundauit. Misso denique
fidei oculo ad diuinitatis altitudinem contemplandam, dicat quid
in principio erat aut ubi erat aut quid erat. In principio inquit erat
uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum. Hoc erat in
principio apud deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum
est nihil.
Subiungat etiam quid hoc uerbum, quod deus erat et est,
pro nobis dignatus est fieri. Et uerbum inquiens caro factum est,
et habitauit in nobis.
Hoc est deus homo factus est, permanens id
sempiternus quod erat. Prosequatur adhuc cuius gloriae uerbum
caro factum permanserit: Et uidimus ait gloriam eius, gloriam quasi
unigeniti a patre, plenum gratiae et ueritatis.
In qua nimirum gloria
Christum Iesum intuens exaltatum doctor mirabilis ait: Omnis
lingua confiteatur, quia dominus Iesus Christus in gloria est dei

Torna all'inizio