mittitur ab absente: unde bene convenit epistole que fuit inventa causa absentium personarum.
(4) Et dicitur ab 'epi', quod est 'supra' et 'stolo', quod est 'horno'. Inde epistola quasi 'suprahornata', quia nullus modus loquendi tanto compendio tantoque fuit artificio exornatus.
5. (1) DE QUINQUE PARTIBUS EPISTOLE.
(2) Partes epistole sunt quinque, scilicet salutatio, exordium narratio, petitio et conclusio, quamvis non omnes in qualibet epistola requirantur sicut nec omnes partes orationis in qualibet oratione perfecta ponuntur.
De his ergo per ordinem videamus.
6. (1) QUID SIT SALUTATIO ET QUE SIT EIUS FORMA.
(2) Salutatio est prima pars epistole de natura, in qua nulla prime vel secunde persone dictio, secundum usum nostri temporis, est ponenda. (3) Verbum quoque subauditur extrinsecus, ut 'optat', 'mittit', 'desiderat' vel 'affectat', quia non est in ambitu salutationis ponendum. (4) Nomina personarum debito sunt ordine cum suis in ea meritis declaranda, ut quotiens maiori scribitur vel equali semper nomen recipientis in tali ordine premittatur. (5) Si vero maior minori scripserit, debet premittere nomen suum, nisl quando aliud sit in causa. (6) Et nota quod in epistolis Gallicorum salus cuicumque recipienti mittitur, nisi
|
|