REVERENTISSIMO ET SANCTISSIMO FRATRI BONIFATIO COEPISCOPO c
GREGORIUS SERVUS SERVORUM DEI.
Doctoris omnium gentium, egregii apostoli, beati Pauli vox est dicentis: “Diligentibus
Deum omnia cooperantur in bonum”. Agnoscentes itaque: in sillabis fraternitatis
tuae innotuisti tam de Germaniae gentibus, quas sua pietate Deus noster de
potestate paganorum liberavit et ad centum milia animas in sinu sanctae matris
aecclesiae tuo conamine et Carli principis Francorum aggregare dignatus est, sed
et in Baioariorum provincia quae a te acta sunt agnoscentes, datori omnium bonorum,
domino Deo nostro, extensis ad caelum palmis, gratias retulimus, qui ianuam misericordiae
et pietatis in illis partibus Speriis ad cognoscendam viam salutis, ostium
misericordiae aperuit et misit angelum suum, qui praeparavit viam tuam ante te.
Ipsi gloria in secula seculorum.
Igitur, quia indicasti, perrexisse te ad gentem Baioariorum et invenisse eos extra
ordinem aecclesiasticum viventes, dum episcopos non habebant in provincia, nisi unum
nomine Vivilo, quem nos ante tempus ordinavimus, et quia cum assensu Otile,
ducis eorumdem Baioariorum, seu optimatum provinciae illius tres alios ordinasses
episcopos, et in quattuor partes provinciam illam divisistis, id est quattuor parrochiae,
ut unusquisque episcopus suum habeat parrochium: bene et satis prudenter peregisti,
frater, quoniam apostolicam preceptionem ex nostra vice implesti et, sicut tibi
precepimus, ita peregisti. Itaque non desinas, frater reverentissime, docendo eos
sanctam catholicam et apostolicam Romanae sedis traditionem, ut inluminentur rudes
et viam salutis teneant, per quam possint ad aeterna praemia pervenire.
Presbiteros vero, quos ibidem repperisti – si incogniti fuerint viri illi, a quibus
sunt ordinati, et dubium est, eos episcopos fuisse an non, qui eos ordinaverunt – si
bone actionis et catholici viri sunt ipsi presbiteri et in ministerio Christi omnemque
legem sanctam edocati, apti ab episcopo suo benedictionem presbiteratus suscipiant
et consecrentur et sic ministerio sacro fungantur.
|
|