praesertim in sacris, libri nonnulli graece latineque
exscripti ita ut ne una quidem syllaba interpretationis versiculus
aut maior aut minor sit; hi ad hanc rem sic optime conducent, ut
quosdam ego cognoverim qui hac ratione ad maximam huius
linguae notitiam absque praeceptore ullo pervenerint.
14. Frequentanda erit in primis graecarum litterarum lectio,
nam si nostra temporis desuetudine dilabitur, quid de ea cogitandum
est, quae nobis naturalis non est? Oportet autem
«legentem non introrsum aut sub lingua immurmurare»:
saepe enim accidit ut nec se ipsum audiens plurimos versus
quasi illinc alienus excurrat. Clara autem lectio, cum ad intelligendum
non mediocriter prosit, utpote auribus velut alio extrinsecus
sonante mentis attentionem acriter excitantibus, non
parum etiam ad stomachi digestionem valere ferunt hi qui naturae
ac medicinae secreta tenent; nam, ut etiam Plutarchus tradit,
vox, quae spiritus motus est, non in superficie sed penitus
intestina corroborat, calorem auget et sanguinem attenuat, universas
emundat venas, arterias etiam aperit, supervacaneae
humiditatis vim constare figique nullam sinit in his vasis quae
cibum assumunt et excocunt. Plinius quoque lectionem graecam
et latinam lectitare se refert «clare et intente, non tam vocis
causa quam stomachi»; Ariston etiam dicere solebat «neque
balnei neque orationis non purgantis ullam esse utilitatem».
Cavendum tamen ne clamosa vox et violenta fiat; intentiones
namque nimiae dirumpunt et raucitatem frequenter inducunt. In
magno plerumque numero legere si consueverint, ea res pariet
in pronuntiandis orationibus audaciam, qua cum multos nostris
temporibus carere videamus, tum vero Isocrates, quem «eloquentiae
parentem» appellare Cicero non dubitavit, adeo eius
expers fuisse dicitur, ut nec unam quidem orationem memoriter
|
|