Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 148


sunt cassata, parentele sunt exparentate, solatia sunt insollita, ludi videntur
lusi idest perditi, dignitates videntut indignate idest potestarie et capitanerie
que egrediebantur te de civitate, officia videntur affacturata idest fascinata,
scilicet prioratus, ambascerie et huiusmodi, poderia videntur expoderata
quia arbores evulse, vinee precise, palatia destructa, et non est iam
podere, idest posse, ut in eis habitetur vel eatur ad ea, nisi cum timore
et tremore. Denique flos exfloritus est et odor fame ipsius conversus est
in horribilem fetorem infamie, iuxta prophetiam appellationis vulgaris
civium: non enim "Fiorença", ut persone extranee, sed "Firençe" ipsam
appellant. Gallici enim quando fimus vel aliquid aliud fetidum transit
dicunt «fi fi» obturantes nares suas, quasi dicant «O quantus fetor est
iste!». Et sic Florentia mutata est in Flerentiam. Quilibet ergo civis ex
naturali amore ad Florentiam naturaliter habet flere.
14. Idem probatur ex parte temporalis utilitatis
Tertia causa movens hominem ad naturaliter amandum alium hominem
est temporalis utilitas, et hoc ex natura defectibilitatis sive defectuositatis.
Omnis enim homo naturaliter defectivus est, iuxta illud Ps . 72[,26] «Defecit
caro mea et cor meum». Et ideo talis amor specialiter invenitur in senibus,
qui maxime sunt vallati defectibus, et natura iam deficit in eis; unde
Philosophus in VIII Ethicorum «Maxime autem in senibus talis videtur
amicitia fieri. Non enim delectabile tales persecuntur sed utile». Sed
et iam fere omnes homines propter solum utile videntur amare, iuxta

Torna all'inizio