iuris vel facti apposuerint, vel apponi fecerint, promiserunt,
pro se [et] eorum heredibus, predictis emptoribus
et eorum heredibus, nomine pene et pro pena, duplum
dicti pretii, scilicet libras tot, et duplum extimationis
predicte case et rei pro tempore meliorate, et solvere et
dare, et omnia dampna et expensas resarcire et emendare,
de iure, sub obligo potestatis plus eos cogere potentis;
hiis omnibus et singulis perpetuo ex pacto manentibus
ratis et firmis, sub ypotheca et obligatione
bonorum suorum, et salvis semper omnibus et singulis
que in superiori instrumento continentur.
DE CONSENSU FATRUM ET CONSORTUM IN VENDITIONE.
/*
Insuper talis et talis, fratres predicti I. venditoris,
ex eodem patre, fuerunt confessi in veritate predictam
rem venditam ab eis dicto I. in partem divisionis venisse,
et ab eodem salvum cambium et restaurum exinde
recepisse, predictam venditionem et supradicta omnia
et singula confirmando. Et si quod ius vel aliquam
haberent actionem in eadem, et quicquid dicere vel agere
aut requirere exinde poterant adversus eum, vel in re
vel pro re predicta, in totum eidem emptori et eius
heredibus, aut cui dederi[nt], in perpetuum dederunt, tradiderunt,
concesserunt, finierunt et refutaverunt, et
pactum de non ulterius et plus petendo fecerunt, modisve
omnibus renu[m]ptiaverunt, et se suosque heredes
obligando, quilibet in solidum, promiserunt eidem non
contra hec aliquid datum vel factum habere, nec facere
in futurum, set predicta omnia et singula observare
et non removere, nec contra venire, vel exinde
molestare vel inbrigare, aliquo modo vel iure. Alioquin
promiserunt et quilibet in solidum, dare eidem,
nomine pene, duplum extimationis rei pro tempore melioritate,
et insuper libras tot, et dampna et expensas
resarcire, et post hec ex pacto firma tenere, sub ypotheca
rerum suarum, omni merito, pretio, premio et
launechil, et nove constitutionis beneficio, et epistule
|
|