Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 924


IN TERTIUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 37
DIVISIO TEXTUS
Postquam determinavit Magister de virtutibus et donis, quae nos ad bene operandum
inclinant, in parte ista determinat de praeceptis legis, quibus ad opera
virtutum et donorum dirigimur. Dividitur autem in duas partes: in prima determinat
de octo primis mandatis, quae aliquo modo opus respiciunt; in secunda
determinat de duobus mandatis ultimis, quae respiciunt tantum concupiscentiam
cordis, 40 dist., ibi: «Sextum praeceptum est: non desiderabis uxorem
proximi tui».
Prima in duas: in prima determinat de primis octo mandatis; in secunda determinat
de quibusdam quae uno illorum mandatorum intelliguntur prohiberi;
quae specialem difficultatem habent, 38 dist., ibi: «Sciendum tamen, tria esse
genera mandatorum [mendaciorum]». Prima in duas: in prima determinat de
praeceptis primae tabulae; in secunda de praeceptis secundae tabulae, ibi: «In
secunda vero tabula septem erant mandata».
Prima in tres secundum tria mandata de quibus determinat; secunda incipit ibi:
«Secundum praeceptum est: non assumes nomen Dei tui in vanum»; tertia, ibi:
«Memento ut diem sabbati sanctifices». Circa primum tria facit: primo distinguit
praecepta; secundo exponit primum ipsorum, ibi: «Primum in prima tabula
est: non habebis deos alienos» etc.; tertio solvit quaestionem ex praedictis
ortam, ibi: «Sed quaeritur quomodo hic dicatur forma idoli non esse facta per
verbum».
«In secunda vero tabula septem erant mandata». Hic determinat de praeceptis
secundae tabulae; et dividitur in quinque partes secundum quinque mandata,
quae satis patent in littera: quarum quarta pars dividitur in duas: in prima
exponit quartum mandatum; in secunda movet quaestionem, ibi: «Si vero quaeritur
de filiis Israel... utrum furtum commiserint; dicimus eos non fecisse furtum»;
secunda incipit ibi: «Hic opponitur quod etiam boni in illo opere peccaverunt».
Et similiter quinta pars dividitur in expositionem praecepti, et quaestionem,
quae incipit ibi: «Solet autem quaeri utrum prohibitum sit omne
mendacium».

Torna all'inizio