Gregorius de Catino: Chronicon Farfense

Pag 204


ut redderet sibi et parentibus suis cartam quam olim ipsi fecerant
de ipso castello Bivaro in integrum in hoc monasterio Sanctę
Marię. ipse vero abbas diutius compulsus sine consilio vel
assensu congregationis reddidit eis eandem curtem, contra legem
et contra libertatem huius monasterii faciens, qua idem Teuto
accepta, congregavit parentes suos et ostendit eis cartam ipsam.
qui valde gavisi accenderunt ignem copiosum, et accipientes singuli
partes de ipsa carta scindentesque, eas proiecerunt in ipsum
ignem et combusserunt eas. ignis autem accumulatus, iudicio
Dei, concremavit ipsum omne castellum. deinde post hęc quidam
eorum cognoscentes se male egisse, pęnitentia ducti et in
hoc monasterio conversati, reddiderunt partes suas, sicut fecit
Transmundus qui se ipsum cum filio suo Odemundo optulit in
hoc monasterio. Octavianus quoque filius Iohannis quando concessit
in hoc monasterio medietaten castri Caminatę confirmavit
partem eiusdem castelli et ipsius pertinentię totam sortem prędicti;
Teutonis. item, Massarus et Boninus filii suprascripti Teutonis,
et Teuto et Transmundus filii Gisonis, et Atto et Ilperinus
et Azolinus pro redemptione animę suę dederunt in hoc monasterio
et domno Berardo abbati ecclesiam Sancti Thomę apostoli
et ipsum castellum quod vocatur Bivarus cum omni sua pertinentia
intus et foris. actum anno Domini millesimo .LXXVII.,
mense februarii, indictione .IIII. testes sunt: Iohannes macellarius,
Pizo, Petrus de Azone Fure. ipsamque cartam rogatus
Iohannes iudex subscripsit. omnes autem domini Catinensis
castri fecerunt refutationem et firmamentum de monte Morrecone
in hoc monasterio et domno Berardo abbati pro sorte et
portione de Catino et de Luco, et de omnibus terris Catinensis
portionis cum olivetis, vinetis ceterisque arboribus et domibus ac
habitatoribus suis, sicut ipsas duas portiones in hoc monasterio
concesserunt Dono filius Iohannis et Benedictus filius Boni, ut
non habeamus ullam molestiam neque ab ipsis neque ab aliqua

Torna all'inizio