Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 562


In qua aetate assuescendi sunt iuvenes ad opera
bellica, et ex quibus signis cognoscere
possumus homines bellicosos.
Cap. III.

Diximus supra, Philosophum velle in 8. Polit. Iuvenes
a quartodecimo anno ultra assuefaciendos esse ad labores
fortes, ut ad labores militares et bellicosos. Quod
concordat cum Vegetio dere militari dicente, quod a tempore
pubertatis assuescendi sunt iuvenes ad militares labores.
Imo quia quae a iuventute inchoamus, nimis diligimus
et declaramur in illis: si vult legislator cives bellatores
facere, et reddere ipsos aptos ad pugnandum, potius
debet praevenire tempus quam praetermittere. Nam ut
ait Vigetius, melius est ut iuvenis exercitatus causetur
aetatem nondum advenisse pugnandi gratia, quam doleat
praeteriisse. Est etiam specialis ratio, quare oporteat iuvenes
ab ipsa iuventute assuescere ad artem bellandi: quia
non parva nec levis ars peditem oportet esse bellantem,
quasi fortuito videtur pervenire ad palmam, si caret industria
bellandi. Tam enim in pedestri quam etiam in equestri
pugna, sunt multae adhibendae cautelae. Fatuum est quidem
non prius, sed tunc velle addiscere bellare, quando imminet
necessitas pugnandi, ubi vita periculis mortis exponitur.
Ut ergo bellatores habeant spatium addiscendi singula,
quae requiruntur ad bellum; ad ipsa pubertate assuescendi
sunt ad opera bellica. Quare si legislator ut rex
aut princeps debeat committere bellum, viros exercitatos
et bellatores strenuos debet assumere. Viso in qua
aetate assuescendi sunt qui debent effici bellatores ad actiones
bellicas: videre restat, ex quibus signis cognosci habeant
homines bellicosi. Sciendum igitur viros audaces

Torna all'inizio