princeps et Anfusus Capuanorum princeps et Henricus mortui sunt. Nouissime autem Roggerius  
dux Apulie, primogenitus eius, mortuus est anno Dominice incarnationis MCLIX 
indictione XII uir quidem speciosus et miles strenuus, pius benignus misericors et a suo 
populo multum dilectus. Rex autem Roggerius tot flagellis aflictus constanti animo pii patris  
flagella sustinuit, et sic se medium inter prospera et adversa exhibuit, ut nec eum prospera  
plus iusto erigerent nec aduersa penitus inclinarent. Nam licet multiplici dolorum 
stimulo perurgeretur in animo, foris tamen consolatoriam speciem et doloris temperantiam 
pretendebat in uultu, et in sua consolatione regno suo consolationem tribuit et inimicis suis 
insultandi materiam denegauit. Et quia solum Willelmum Capuanorum principem habebat 
superstitem, ueritus ne eundem conditione humane fragilitatis ammitteret, Sibiliam sororem 
ducis Burgundie duxit uxorem, que non multo post Salerni mortua est, et apud Caveam est 
sepulta. Tertio Beatricem filiam comitis de Reteste in uxorem accepit, de qua filiam habuit,  
quam Constantiam appellauit. Biennio autem antequam moreretur, Willelmum filium 
suum Capuanorum principem in regem Sicilie fecit inungi et secum iussit pariter conregnare.  
Interea Eugenius papa apud Tusculanum aliquanto tempore demoratus, pacem cum
  |  
  |