Guillelmus Lucensis: Comentum in tertiam Ierarchiam Dionisii que est De Divinis Nominibus

Pag 165


divine bonitatis pedes existere, scabellum autem horum pedum
hominem a Verbo a[s]sumptum seu matrem Christi, in qua he due in
unam personam per usyosin id est per essentialitatem convenere nature,
fideliter dicitur et veraciter asseritur. Quamvis divinitatis pedes etiam
ultima extremaque post finem huius seculi quidam autument, ex illo
Scripture testimonio quia cherubim duabus alis in Ezechiele velabant
pedes, id est extrema et postima, que finem post huius seculi evenient.
Que modo velantur, quia quid vel qualiter sint, per nullam scripturam
noscuntur. Postremo huic pedum divine bonitatis assertioni, quam de
naturis Christi posuimus, id suffragari videtur, quod a Scriptura clamatur:
«Celum michi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum».
Deus autem sedet in celo, quia Pater sedet per essentiam in Filio. Celum
igitur, id est Filius, paterna sedes genuina notione perhibetur. Terra vero,
id est homo qui Dei est assumptus a Verbo, pedum eius scabellum esse
depromsit, quia duabus sub naturis tamquam scabellum sub pedibus
Deus et homo substantialiter sistit. Sed et quod David in spiritu dicit:
«Et adorabimus in loco ubi steterunt pedes eius», quamvis et Iherosolima
intelligi ad litteram possit, quia ibi «steterunt pedes eius», aptius tamen
huc accedit quod in loco humanati Dei, id est in homine Deo, debeamus
adorare per fidem, quia ibi «steterunt pedes eius» ubi divinitas est ibi
cum humanitate coniucta. Sic ergo verum est, quod dicit sanctus Dionisius,
quod theosophi laudant pedes divine bonitatis.
[72]
De corona
His itaque pro divina bonitate naturali ratione decursis, ad ea que
sunt artificialia queque thropice divine bonitati conveniunt, stilum
subsequenti narratione convertit et infit: coronas quoque circumformant.
Sicut enim divini Dei bonitatem per antropasin partium nativas positiones

Torna all'inizio