Ioachim de Flore: Dialogi de prescientia Dei et predestinatione electorum

Pag 126


non apparet, quia eius temptationem gratie plenitudo precessit. Verum hoc apud
homines; apud Deum autem, qui novit omnia antequam fiant , utrum quis fidelis
appareat an fidelis appareret si temptari contingeret, nulla est differentia; et
dubium esse non potest perseverasse Iohannem in temptatione sicut aliquem
ceterorum sanctorum, etiam si ab utero matris sanctificatus Spiritu non fuisset .
Eodem modo vasorum ire nonnulla ad examen veniunt ut illorum occulta
vitia manifesta fiant, nonnulla absque examine iudicat equissimus iudex, qui
utique scit ea elegisse amplecti tenebras contempsisse lumen gratie, si ad examen
venirent. Unde et per Apostolum dicitur: Quorumdam hominum peccata
precedentia sunt ad iudicium, quorumdam autem et subsequuntur
. Ad quod
videlicet occultum iudicium illud quoque pertinere cognoscitur quod per Psalmistam
dicitur: Quam magnificata sunt opera tua, Domine, nimis profunde facte
sunt cogitationes tue; vir insipiens non cognoscet et stultus non intelliget hec;
cum exorti fuerint peccatores sicut fenum et apparuerint omnes qui operantur
iniquitatem ut intereant in seculum seculi; tu autem altissimus in eternum,
Domine; quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt
et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem
. Non ait: vir peritus et doctus
a Spiritu, qui scrutatur omnia et etiam profunda Dei ; set vir , inquit, insipiens
non cognoscet et stultus non intelliget
que sit iusta causa iudicii, ut hii quos
Deus prescivit iniquos appareant in conspectu electorum eius, ut recipiant mercedem
iniquitatis sue. Neque enim id prescivit Deus futurum quod non erat
futurum, set id procul dubio quod erat futurum, alioquin falleretur prescientia
Dei; nec ideo tamen quia prescivit aliquam intulit necessitatem, set previdit
creaturas aliquas a se bene creandas propria sua sponte declinaturas ad malum,
et eo ipso quo previdit odivit, sicut e diverso perseveraturas in bono ab eterno
dilexit. Igitur et quibusdam reprobis subtrahitur donum gratie, ne de contempto
munere durius iudicentur, et quibusdam inpenditur ad iudicium, ut excusationem
non habeant; solis autem quos suos esse prescivit inpenditur ad salutem.
Neque enim ideo absque iusto iudicio reprobasse credendus est Esau quia
antequam nasceretur dictum est: Maior serviet minori ; aut absque causa iudicii
reprobasse prius gentes, ad ultimum autem Israel, et – sicut usque hodie cernitur –
infidelium adhuc gentium reprobat multitudinem, quia hec predicta sunt a
prophetis; set quia is, qui in archano suo consilio continet universa et infundit

Torna all'inizio