Guido de Columnis: Historia destructionis Troiae

Pag 164


a Briseida in multis anxietatibus et doloribus discessit, et ea relicta
ad sui palacii regiam properauit.
Sed, O Troile, que te tam iuuenilis coegit errare credulitas ut
Briseyde lacrimis crederes et eius blanditiis deceptiuis? Sane
omnibus mulieribus est insitum a natura ut in eis non sit aliqua
firma constancia, quarum si vnus oculus lacrimatur, ridet alius ex
ransuerso, quarum mutabilitas et uarietas eas ad illudendos uiros
semper adducit, et cum magis amoris signa uiris ostendunt,
statim sollicitate per alium amoris sui demostranciam instabilem
repente uariant et commutant. Et si forte nullus solicitator earum
appareat, ipsum ipse, dum incedunt, uel dum uagantur sepius in
fenestris, uel dum resident in plateis, furtiuis aspectibus clandestine
sibi querunt. Nulla spes ergo est reuera tam fallax quam ea que
in mulieribus residet et procedit ab eis. Vnde fatuus ille iuuenis
merito censeri potest et multo fortius etate prouectus qui in mulierum
blanditiis fidem gerit et earum demonstracionibus sic fallacibus
se committit.
Briseida igitur de mandato regis Priami in magno apparatu se accingit
ad iter, quam Troilus et multi alii nobiles de Troyanis per magnum
uie spacium commearunt. Sed Grecis aduenientibus ad recipiendum
eandem, Troilus et Troyani redeunt et Greci eam recipiunt
in suo commeatu. Inter quos dum esset Dyomedes et illam
Dyomedes inspiceret, in flammam statim venerei ardoris exarsit
et eam uehementi desiderio concupiuit. Qui cum collateralis associando
Briseidam cum ea insimul equitaret, sui ardoris flammam
continere non ualens Briseide reuelat sui estuantis cordis amorem,
quam in multis affectuosis sermonibus et blandiciis necnon promissionibus
reuera magnificis allicere satis humiliter est conatus. Sed
Briseida in ipsis primis motibus, ut mulierum est moris, suum prestare
recusauit assensum, nec tamen passa est quin post multa
Dyomedis uerba, ipsum nolens a spe sua deicere, uerbis humilibus
dixit ei: "Amoris tui oblaciones ad presens nec repudio nec admitto,
cum cor meum non sit ita dispositum quod tibi possim aliter respondere.
" Ad cuius uerba Dyomedes satis factus est ylaris, cum
ex eis presenserit de spe gerenda in ea se non esse priuatum in

Torna all'inizio