4. Harum quoque duarum nobilior est vulgaris: tum quia prima
fuit humano generi usitata; tum quia totus orbis ipsa perfruitur,
licet in diversas prolationes et vocabula sit divisa; tum quia
naturalis est nobis, cum illa potius artificialis existat.
5. Et de hac nobiliori nostra est intentio pertractare.
II
1. Hec est nostra vera prima locutio. Non dico autem 'nostra' ut et
aliam sit esse locutionem quam hominis: nam eorum que sunt
omnium soli homini datum est loqui, cum solum sibi
necessarium fuerit. 2. Non angelis, non inferioribus
animalibus necessarium fuit loqui, sed nequicquam
datum fuisset eis: quod nempe facere natura aborret.
3. Si etenim perspicaciter consideramus quid cum loquimur
intendamus, patet quod nichil aliud quam nostre mentis
enucleare aliis conceptum. Cum igitur angeli ad pandendas
gloriosas eorum conceptiones habeant promptissimam atque
ineffabilem sufficientiam intellectus, qua vel alter alteri
totaliter innotescit per se, vel saltim per illud fulgentissimum
Speculum in quo cuncti representantur pulcerrimi atque
avidissimi speculantur, nullo signo locutionis indiguisse
videntur.
4. Et si obiciatur de hiis qui corruerunt spiritibus, dupliciter
responderi potest: primo quod, cum de hiis que necessaria sunt
ad bene esse tractemus, eos preferire debemus, cum divinam
curam perversi expectare noluerunt; secundo et melius quod
ipsi demones ad manifestandam inter se perfidiam suam non
indigent nisi ut sciat quilibet de quolibet quia est et quantus est;
quod quidem sciunt: cognoverunt enim se invicem ante
ruinam suam.
5. Inferioribus quoque animalibus, cum solo nature instinctu
|
|