spem»; et sic est obiectum virtutis. Quandoque autem nominat certitudinem,
quae consequitur spem; Rom. 5, 4: «Probatio vero spem», idest spei certitudinem;
et sic nominat statum perfectionis in virtutem, quantum ad certitudinis
intentionem. Habitus ergo spei quae est virtus, ex meritis non procedit: sed
obiectum, idest ipsa res sperata, pro meritis redditur; et ideo etiam actus spei in
suum obiectum tendit ex praesuppositione meritorum; et secundum hoc dicitur
ex meritis provenire ratione sui actus.
Ad quartum dicendum, quod spes quae est virtus, non opponitur timori qui est
donum: quia spes extendit se in Deum ex consideratione divinae largitatis,
timor vero dicit resilitionem ex consideratione propriae parvitatis; et ita non est
secundum idem resilitio timoris et extensio spei; unde non sunt contraria.
Ad quintum dicendum, quod facere aliquid propter aliquod commodum temporale,
facit actum mercenarium, non autem facere propter remunerationem
aeternam; quia continentia non sibi sufficit ad salutem, si pro solo amore pudicitiae
retinetur, ut dicitur in lib. De eccles. dogmat., et eadem ratio est de
aliis humanis actibus. Vel dicendum, quod actus dicitur esse mercenarius qui
propter mercedem fit, non autem qui est circa ipsam mercedem. Quamvis ergo
actus spei sit expectare beatitudinem, quae est merces; non tamen eam expectat
propter ipsam mercedem, sed ex inclinatione habitus, sicut et in aliis virtutibus
contingit. Et praeterea non expectat eam inquantum est merces, sed inquantum
est summum quoddam arduum: habet enim Deum pro principali obiecto.
ARTICULUS 2
Utrum spes sit virtus theologica
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod spes non sit virtus theologica. Omnis enim virtus theologica
habet Deum pro obiecto. Sed irascibilis obiectum Deus esse non potest: quia
cum sit appetitus sensitivae partis, non extendit se ultra bonum sensibile. Cum
ergo spes ad irascibilem pertineat, videtur quod spes non sit virtus theologica.
2. Praeterea, Isa. 30, 15, dicitur: «In spe erit fortitudo vestra». Sed fortitudo
non est virtus theologica, sed cardinalis. Ergo et spes; et praecipue cum eadem
extrema videantur habere, scilicet timiditatem et audaciam.
3. Praeterea, expectare est longanimitatis: Gal. 5, 22: «Longanimitas expectationis».
Similiter videtur esse patientiae; Rom. 8, 25: «Si quae non videmus,
speramus, per patientiam expectamus». Ergo cum spes sit expectatio, videtur
quod spes sit idem quod patientia vel longanimitas: quae quidem non sunt virtutes
theologicae: ergo nec spes.
|
|