: Itinerarium Federici secundi (Narratio qualiter imperator Federicus reaquisivit regnum s[ibi] rebel[latu]m quando accessit ad aquirendum Jerusalem et sepulcrum Cristi)

Pag 95


Obsides quinque tene nostri signamine amoris.
Esse tecum volumus omnibus diebus et horis.
5. Secundo responderunt homines Tarenti quod nullo modo
volebant eum in dominum cum iniuriosis et oprobriosis <verbis>
ex eo quod dicebant quod ipse non erat imperator, quia sciebant
Federicum esse mortuum et occisum in partibus ultra maris.
Quibus Tarentinis ipse imperator alias metrice scripsit:
Cordis in archa tene hec tua responsa Tarentum.
Nam cum tempus erit dabimus tibi iure talentum.
6. Cum vero imperator vellet ultra procedere fecit dici
Brundusinis ut quamcumque gratiam vellent peterent a se. Ut

Torna all'inizio