| pro universali Ecclesia, populo videlicet
 Christiano, solicitus cum lacrymis et
 singultibus juges Domino orationes fundebat
 ut ipse, a quo omne datum optimum, et
 omne donum perfectus est, pacem a superis
 in terram mitteret; Rectores Ecclesiae conservaret,
 rebelles ad unitatem Fidei converteret.
 Et dum beatus vir favorem populi vitans,
 soli Deo vacare cuperet, exteriora negotia
 Fratribus Ecclesiae commendavit, de grege
 curam habens, quo eum duplici pabulo reficeret,
 verbo et exemplo.
 1038.
 Accidit, ut quodam tempore Trasmundus
 quidam Marchio cum rnagno exercitu per fines
 Sancti Clementis iter haberet, et dum, sicut juvenum
 moris est, populares et rusticani qui
 in ejus Comitatu plures aderant, ad villas et
 ad Casalia causa depraedandi concurrerent; venerunt
 Alanum, quaesierunt cibaria sibi et exercitui
 necessaria, et nisi festinanter darent quod
 eis petebatur, Castellum illud subverterent,
 aut igne cremarent, atrocissime minabantur
 Oppidani vero quia non fuerat sibi imperatum
 ab Abbate, nec audebant in terra Sancti Clementis
 novas consuetudines ponere, ad portas concurrerunt,
 Castellum muniverunt, et se defendere
 deintus parantes, unum de caballis
 hostilis exercitus occiderunt Unde Marchio
 succensus ira suos miles armari jussit, et Castellum
 obsedit, centum aureos solidos pro
 redemptione equi expetens, qui vix decem
 valebat. Et idem ipse in prima fronte cum
 armatis peditibus versabatur, mortem, pericula,
 incendia, destructionem committans, nisi
 cito quod postulabat pretium sibi daretur. Venerabilis
 Wido hoc audiens Claustrum exivit,
 ad exercitum venit, Marchionem furore succensum
 mitigare humiliter studuit. Et cum
 videret quia nihil proficeret, ubi esset equus
 interfectus interrogavit. Quem intuens in acie
 deformam, vilem, et consectum senio, et si
 non esset percussus gladio, per se citius moriturum,
 in conspectu totius vulgi, facta primitus
 oratione, conversus ad Dominum dixit:
 Domine Jesu Cbriste, cui nihil impossibile est,
 qui dixisti dscipulis tuis, quodcumque credentes
 petieritis, flet; Matt 21. 22. Ostende virturem
 tuam nunc etjam in hoc vilissimo animali,
 redde sibi vitam, quam tulisti, quia sine te nec
 passer potest ad terram cadere, ut quiescat furor
 istius populi, qui subvertere, succendere
 destruere minantur (et, ut video, parati sunt)
 possessionem Beatissimi Clementis Martyris tui.
 His dictis, accessit ad caballum, et tangens
 eum leviter cum virga, quam manu gestabat,
 dixit ad eum: Surge, erigit te Dominas noster
 Jesus Christus; Vade incolumis, servi domino
 tuo, sicut fecisti hactenus; confestim equus
 surrexit incolumis. Et hoc viso sedatus est furor
 Marchionis, et totius exercitus in res Monasterii
 debacchantis, et conversi ceciderunt
 proni ad pedes Sancti Viri, orantes, ut pro
 se preces ad Deum funderet, ne quod ipsi moliebantur
 injuste facere, in eos juste converteret.
 Sanctus autem Vir vultu placabili eis benedixit,
 et ut ab iniquitate discederent imperavit.
 Sicque factum est, ut illi sine laesione
 reverterentur ad propria, et terra, quam succendere
 minabantur, sub protectione Beati
 Clementis remaneret intacta.
 1039  40  et 41
 Quidam nobilis et potens vir in Caramanico,
 | 
 |