coniuge Martino Sardorum bella sequente,
sceptra gerens regnique sui pia iura tenebat.
Non vult sceva viros longis Fortuna diebus
tranquilla in terris aut leta vivere pace,
sed repetit quodcumque suum concessaque dudum
munera restitui scevis exclamat in armis.
Hic mos ante Urbem, mos hic ante ardua Troie
menia et imperium Priami sceptrumque parentum
antiquum et demum quae sunt ante omnia terris
Fortune instabili semper fuit: omnia tollit
quae dederat, ludensque iterum sublata parumper
concedit, facilesque suos ostendit ocellos
ad multos male fida iocos rursusque volutat
mentem, oculos, vultum, fugiens, firmissima nulli,
mille venit gladiis et centum obiecta ruinis.
Magnus apud Sardos quae sunt rex optima bello
fert secum puppesque armis et milite complet;
sed postquam infausto veniens sub sidere princeps
ardentes equitum turmas peditumque catervas
explicat in terris traxitque a navibus omnes
|
185
190
195
200
|