anhelo pro desidero, refici pro instrui. Quidam autem, tractans de
avicularum cantu, sic ait: Inter omnes aviculas philomene pulchrius
quictarizant.
5. De quarta virtute, que est artificialis ordo
Quarta et ultima virtus est specialis ordo dicendorum. Dicitur
autem talis ordo artificialis eo quod per artificium fit causa ornatus,
scilicet quando dicciones transmutantur de suo naturali ordine construendi
secundum regulas artis grammatice, ut hic: Illa que prosunt
corpori et non nocent anime sunt diligenda vere eternitate, est naturalis
ordo construendi. Per artificialem autem ista dices: Vere diligenda
sunt illa que corpori prosunt et anime non obsistunt. Inspiciendum
tamen est ne talis diccionum transmutacio sit inepta, ut hic: Omnis
caput habet homo, et in similibus. Possunt eciam maxime viciare sentenciam
negacio vel diccio negativa, si quando de suo proprio loco
transmutentur. Aliud enim est dicere: Adam potuit non peccare, et
aliud: non potuit peccare, quia primum verum, secundum falsum.
Talis quippe regula traditur in grammatica, quia negacio postposita
ei cui debet preponi, reddit locucionem incongruam. Possunt eciam viciarc
sentenciam mala punctuacio in legendo, si non fiat pausa, et decisio
speciei debite sicut decet.
6. De duobus notabilibus que sequnntur
Habitis iam quatuor prelibatis virtutibus et cautelis, duo notabilia
restant breviter subiungenda. Primum est ut pulchriores dicciones in
principio et in fine ponantur: locum vero medium tenent minus digne.
Secundum est ut coneris toto studio servare in tuo dictamine talem
ritum ut semper, cum diccio precedens terminat in vocalem, diccio inmediate
sequens incipiat a consonante et e converso, dummodo melior
sonoritas reddatur auditui et reccius habeatur cursus habitudo.
Capitulum IV
1. De clausulis, distinccionibus et punctis
Clausula est cuiuslibet specialis sentencie, quantum ad grammaticalem
constructum, completa et perfecta oracio. De quibus rarissime
exordium per se et peticio et conclusio continet vero unam. Narraciones
autem tot possunt habere clausulas quot requirit necessitas
materie. Unaqueque vero clausula saltem unam pausam vel decisionem
|
|