Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 628


Solutio
Respondeo dicendum, quod natura in operibus sex dierum taliter instituta est ut
naturae principia tunc condita in se subsisterent, et quod ex eis alia propagari
possent per mutuam actionem et passionem; et ideo oportuit eis tunc esse conferri,
et virtutes activas et passivas, quas Augustinus,
vocat rationes seminales, quibus ex eis effectus consequentes producerentur.
Quantum ergo ad esse ipsorum principiorum, sumitur opus creationis, per quod
substantia elementorum mundi in esse producta est. Sed virtutum activarum et
passivarum quaedam sunt moventes ad determinatas species, ut virtus quae est
in semine leonis et equi: quaedam vero sunt communes moventes ad omnem
speciem, ut calidum, frigidum, et huiusmodi. Per opus ergo distinctionis attributae
sunt rebus creatis virtutes activae et passivae communes, moventes ad
omnem speciem; sed per opus ornatus collatae sunt rebus virtutes moventes ad
determinatas species. Sed distinctio non potest nisi tripliciter variari. Cum
enim motus alterationis, secundum quem fit generatio et corruptio, reducatur in
unum primum alterans non alteratum, scilicet caelum, oportet in principiis
essentialibus mundi esse tria: primum, quod est alterans non alteratum, ut caelum;
secundum, quod est alterans alteratum, ut media elementa, quae sunt
ignis, aqua, et aer; tertium, quod est ultimum, et minimum habens de virtute
alterandi, scilicet terra. Primo ergo oportuit distingui primum ab ultimo; et hoc
factum est per lucis productionem; quae quidem formaliter est in caelo, et participatur
in mediis elementis secundum plus et minus; sed ultimum elementum,
scilicet terra, caret luce, vel minimum de ipsa habet. Secundo oportuit esse
distinctionem primi a medio; et hoc factum est secunda die, quando divisae
sunt aquae inferiores a superioribus, facto firmamento. Tertio est divisio medii
ab ultimo; et hoc factum est tertia die, quando congregatae sunt aquae in unum
locum, et apparuit arida.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod distinctio partium mundi non est intelligenda
per extractionem materialem ab aliquo mixto, sed formaliter per hoc quod
diversis rebus diversae virtutes collatae sunt.
Ad secundum dicendum, quod per opus creationis principia mundi distincta
sunt quantum ad esse primum, quod est per formas substantiales. Sed oportuit
advenire opus distinctionis, ut distinguerentur etiam quantum ad agere et pati,
secundum diversas virtutes rebus collatas.
Ad tertium dicendum, quod in istis distinctionibus est quaedam diversitas. Quia
enim corpora superiora non sunt eiusdem materiae cum inferioribus, et per
consequens secundum locum confundi non possunt, ideo prima distinctio, quae

Torna all'inizio