Valla Laurentius: De falso credita et ementita Constantini donatione

Pag 210


percepto, quam in ancipiti opinione estimatio
versetur. Sed quia non nova dicuntur, sed tradita repetuntur,
fidem auctores vendicent». De voce deorum
dixit propter Iunonem Monetam et propter simulacrum
Fortune, quod bis locutum fingitur his verbis:
«Rite me, matrone,» vidistis, «rite dedicastis».
78 At vero nostri fabulatores passim inducunt idola
loquentia, quod ipsi gentiles et idolorum cultores non
dicunt et sincerius negant quam christiani affirmant.
Apud illos paucissima miracula non fide auctorum,
sed veluti sacra quadam ac religiosa vetustatis commendatione
nituntur; apud istos recentiora quedam
narrantur, que illorum homines temporum nescierunt.
Neque ego admirationi sanctorum derogo nec ipsorum
divina opera abnuo, cum sciam tantum fidei, quantum
est granum sinapis, montes etiam posse transferre. Immo
defendo illa et tueor, sed misceri cum fabulis non
sino. Nec persuaderi possum hos scriptores alios fuisse
quam aut infideles, qui hoc agerent in derisum christianorum,
si hec figmenta per dolosos homines in manus
imperitorum delata acciperentur pro veris, aut fideles
habentes quidem emulationem Dei, sed non secundum
scientiam, qui non modo de gestis sanctorum,
verum etiam Dei genitricis atque adeo Christi improba
quedam et pseudevangelia scribere non reformidarunt.
Et summus pontifex hos libros appellat apocryphos,
quasi nihil vitii sit, nisi quod eorum ignoratur
auctor; quasi credibilia sint, que narrantur; quasi sancta
et ad confirmationem religionis pertinentia, ut iam
non minus culpe sit penes hunc, qui mala probat,
quam penes illum, qui mala excogitavit. Nummos reprobos

Torna all'inizio