In festo autem beati Patris nosri Augustini. cujus regulam ego servo
et cujus ordinis sum et permansi anni XXV et quatuor mensibus. recessi
de Gaza civitate versus montem Synay per desertum Arabie: et vere dicitur
desertum. quia ab omnibus bonis derelictum. Nam primis tribus diebus
ambulavimus solum per arenam subtilissimam et vocatur mare sabuli. quia
venti aliquando. ymmo continue. movent illud sabulum et faciunt magnos
montes hic inde. et periculum est transire. quum venti sunt magni. Et nota.
quod nulla habitacio invenitur in deserto usque ad Sanctam Katherinam.
sed bene inveniuntur Arabes homines. quasi silvestres. qui habitant in deserto
cum eorum familiis subter pellibus animalium. cum azinis et camelis
suis et capris. nunc hind. nunc inde. et. sicut vident peregrinos transientes.
statim currunt et panem petunt. quia famelici sunt et nigri. quia nudi. et
sicut datur eis. statim recedunt regraciantes. alioquin fecerent dantibus
molestiam. et sciendum est. quod lingua saracenica est lingua arabica.
Postquam in tribus diebus per mare sabuli. quarta die pervenimus ad
quandam planiciem intra duos montes. et est ibi unus torrens et ibi
sunt alique fosse plene aqua satis amara et mala. de qua implevimus utres
nostros super camelos. illam aquam bibunt Arabes et omnia animalia
illius regionis ad tres dietas.
Deinde. transeuntes. aliis tribus diebus per planiciem partim sabulosam
et partim lapideam. pervenimus ad unam vallem. ubi est una fossa
rotunda ad modum putei et ubi recepimus aquam. que eciam amara est.
et de illa bibit tota regio illa et inveni ibi plura milia camelorum. qui
venerant cum Arabis ad bibendum de illa aqua.
Deinde. transeuntes aliis duobus diebus per vallem lapidosam et aliqualiter arenosam. descendimus de quodam monte in quadam valle
cujus terra est alba sicut nix. et pervenimus ad unum locum. qui dicitur
Nocale. qui in lingua nostra phurphur. qui extraitur de farina: et ibi est
unus puteus valde magnus. qui dicitur puteus soldani. ibi eciam conveniunt
multe vie de diversis regionibus et hoc fuit in octava beati Augustini.
|