depressionem rebellium, [ad quam efficacius
inferendam, te studiosum fore credimus; et
attentum] quam propter nostrorum fidelium
salutarem defensionem, milites tuae jurisdictionis
dudum impositos, equis et armis velimus
esse munitos ita, quod propter defectum equorum
et armorum servitia nostra non remaneant
imperfecta: devotioni tuae praecipiendo mandamus,
quatenus sic instanter procures et facias,
quod omnes tuae jurisdictioni subjecti, qui
equos retinere debent et arma, sint ipsi, ut
convenit, sine mora qualibet praeparati, ad
nostrum servitium tecum laudabiliter processuri.
Super aliis quae scripsisti, Celsitudo nostra providere
curabit, prout honori nostro viderimus
expedire. Tu autem in his et aliis servitiis nostris,
et maxime circa custodiam civitatis Taurini,
taliter pervigil et studiosus intendas, quod
ipsa operum potens efficacia, in Excellentiae
nostrae oculis, te commendabilem, juxta solitum,
repraesentet.
Cap. CIII.
Significat cuidam nobili prosperum adventum
suum in regnum.
Ad exhilarationem animorum, tui, et
aliorum nostrorum fidelium, quibus
hactenus absentia nostra solicitudinis
materiam suggerebat, praesentes felicis nostri
reditus nuncios ad te duximus dirigendos:
fidelitatem tuam scire et gaudere volentes,
quod negotiis Italicis salubriter pro voto dispositis,
die 11. praesentis mensis Martii, apud
|
|