Virgilium", legendum est mihi Virgilium, legendus est mihi
Virgilius. Per participium etiam finitum in '–rus' proferuntur ista
interdum, ut: lecturus sum Virgilium.
II. Sinonima sunt quę idem vel fere idem significant; horum
autem multiplex decensque est commutatio.
2. Interdum enim sinonima quattuor unius nominis loco funguntur
in hunc modum mutata: "otium, quies, tranquillitas, placiditas",
otiosę quietis tranquillitas placida; vel: quietis otii tranquilla
placiditas; vel: otii quieta tranquillaque placiditas.
Si tantum tria fuerint, talis erit mutatio: otiosę quietis tranquillitas,
vel: otii quieta tranquillitas.
Si duo tantum fuerint, taliter mutabuntur: quietis otium, vel
otii quies.
3. Quattuor adiectivorum nominum mutatio huiusmodi erit:
"otiosus, quietus, tranquillus, placidus", otiosa quiete tranquille
vel tranquillissime placidus; vel: otiosa quiete tranquillus et placidus;
vel: otiosę quietis tranquillitate placidus; vel, cum additamento,
taliter: otiosę quietis tranquillitate placidissima fruens vel
exhuberans, vel aliquid huiusmodi.
Si fuerint tantum tria adiectiva, huius talis erit conversio:
otiosa quiete tranquillus; vel: otii quiete tranquillus; vel: otiosę
quietis tranquillitate fruens.
Si tantum duo fuerint, taliter convertentur: otio quietus, vel
otiose quietus, vel otii quiete potiens; vel illud, cuius adiectiva
sunt, proferetur per genitivum casum, ut Ciprianus, volens significare
"vox pura et sincera", dixit: «vocis pura sinceritas».
4. Fiunt autem huiusmodi conversiones non solum in adiectivis
sinonimis, verum etiam, interdum, in ceteris pluribus adiectivis,
quę in una re eademque conveniunt, ut Ciprianus, in epistula
ad Donatum, volens significare "verba rudia simplicia", dixit:
«rudi veritate simplicia».
5. In adverbiis etiam pluribus, qęuę in re eadem coherent,
aguntur tales mutationes, ut Gregorius in proemio libri pastoralis,
volens significare "benigne, humiliter ac intente reprehendis",
|
|